monumenta.ch > Hieronymus > 15. DE PENTATEUCHO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 14. DE EVANGELIIS. <<<     >>> 16. DE LIBRO IESU.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 15. DE PENTATEUCHO.

1 Carnaim Astaroth, Carnaim nunc vicus est grandis in angulo Batanaeae et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis: traduntque ibi fuisse domum Iob.
2 Sed et supra meminimus Carnaeae viculi, in nono ab Aelia milliario.
3 Cades, ubi fons iudicii: est et Cadesbarne in deserto, quae coniungitur civitati Petrae in Arabia: ibi occubuit Maria: 183 et Moses, rupe percussa, aquam sitienti populo dedit.
4 Monstratur ibidem usque in praesentem diem sepulcrum Mariae; sed et principes Amalec ibi a Chodorlagomer caesi sunt.
5 Cene, regio principum Idumaeorum.
6 Cariathaim, civitas quam exstruxerunt filii Ruben.
7 Nunc autem est vicus Christianis omnibus florens, iuxta Medaban urbem Arabiae, et appellatur Coroiatha in decimo milliario supradictae urbis, contra occidentalem plagam, vicinus eius loci, qui appellatur Baare.
8 Cariatharbee (id est villula quatuor), quae et Chebron, de qua iam supra diximus.
9 Canath, vicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur: quem cum cepisset Nabau, appellavit Naboth.
10 Fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitidi iuxta Bostran.
11 Cata ta chrysea (id est ad aurea).
12 Sunt autem montes auri fertiles in deserto, procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moses Deuteronomium scripsisse perhibetur.
13 Sed et metallo aeris Fano (quod nostro tempore corruit), montes venarum auri plenos olim fuisse vicinos aestimant Cademoth, desertum, ex quo loco misit legatos Moses ad Seon (regem Amorrhaeorum).
14 Cariath, vicus qui sub Gaba metropoli fuit.
15 Cedes, civitas quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto.
16 Est autem in sorte tribus Iudae.
17 Cademoth, altera civitas filiorum Ruben.
18 Cedson, in tribu Ruben, urbs separata Levitis.
Hieronymus HOME

bnf13348.60