Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 12. DE IUDICUM LIBRO.
| 1 | Bezec, urbs regis Adonibezec: hodieque duae villae sunt nomine Bezech, vicinae sibi in septimodecimo lapide a Neapoli descendentibus Sythopolim. |
| 2 | Bethsan, ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere: et nunc appellatur Scythopolis, urbs nobilis Palaestinae, quam interdum Scriptura cognominat domum San, quod in nostra lingua interpretatur, inimicus. |
| 3 | Bethsames, civitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decimo milliario contra orientalem plagam. |
| 4 | Bethnath, in sorte tribus Nephthalim. |
| 5 | Sed nec de hac pristinos accolas tribus Nephthalim valuit expellere. |
| 6 | Bethsames altera, in tribu Nephthalim, in qua et ipsa cultores pristini permansere. |
| 7 | Baal Aermon, mons circa Libanum in finibus Allophylorum. |
| 8 | Baaleth, in tribu Dan. |
| 9 | Bethbera , quod interpretatur, domus aquae, sive putei, quam expeditione bellandi occupavit Gedeon. |
| 10 | Bethasetta , ubi terga vertit Madian. |
| 11 | Balanus, id est quercus Sicimorum, ubi regnavit Abimelech, quae usque hodie ostenditur in suburbano rure Neapoleos propter sepulcrum Ioseph. |
| 12 | Borconni, quod vertit Aquila, in spinas, Symmachus vertit, in tribulos. |
| 13 | Bera, ubi cum Abimelech Ioatham fugisset, habitavit. |
| 14 | Distat autem vicus Bera ab Eleutheropoli octo millibus ad aquilonem. |
| 15 | Baalthamar, iuxta Gabaa, ubi filii Israel adversus tribum Beniamin iniere certamen, et usque hodie Bethamari in supra dictis locis viculus appellatur. |