Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 11. DE IESU.
| 1 | Bunos, hoc est collis praeputiorum, locus in Galgalis, ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Iericho lapide. |
| 2 | Et ostenduntur usque hodie saxa, quae de Iordane illuc translata (Scriptura (Iosue IV, 8) commemorat). |
| 3 | Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Iesus, quae cecidit in sortem filiorum Ioseph, id est, Ephraim. |
| 4 | Sunt autem duo vici in duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter situm unus dicitur Bethoron superior, quem aedificavit Salomon; et alius Bethoron inferior datus Levitis in possessionem. |
| 5 | Barne, haec ipsa est, quae et Cades Barne in deserto, quod extenditur usque ad urbem Pettam. |
| 6 | Baalgad, civitas in campestribus Libani, ad radices montis Aermon, quam et ipsam cepit Iesus. |
| 7 | Bethfogor, urbs filiorum Ruben trans Iordanem iuxta montem Phogor contra Iericho, sex millibus supra Libiadem. |
| 8 | Bethsimuth, hoc est, domus, sive locus Isimuth. |
| 9 | Est autem usque hodie vicus Isimuth contra Iericho, decem ab ea millibus distans in meridiana plaga iuxta mare Mortuum. |
| 10 | Beeroth, sub colle Gabaon. |
| 11 | Ostenditur hodieque villa ab Aelia euntibus Neapolim in septimo lapide. |
| 12 | Bothnin, trans Iordanem civitas tribus Gad, quae usque hodie similiter appellatur. |
| 13 | Betharam, civitas tribus Gad iuxta Iordanem, quae a Syris dicitur Bethramta, 174 et (ab Herode in honorem Augusti) Libias cognominata est. |
| 14 | Bethnemra, urbs tribus Gad iuxta Lybiadem trans Iordanem. |
| 15 | Bethagla (tribus Iudae). |
| 16 | Est autem vicus euntibus Gazam de Eleutheropoli in decimo lapide, qui Agla appellatur. |
| 17 | Et alia villa Bethagla maritima in octavo a Gaza milliario. |
| 18 | Be haraba, in tribu Iuda. |
| 19 | Baal, haec est, Cariathiarim, id est, villa silvarum, sive ut quidam putant, civitas Iarib, in tribu Iuda. |
| 20 | Et est usque hodie vicus descendentibus ab Aelia Diospolim Cariathiarim in decimo milliario. |
| 21 | Balaa, in tribu Iuda. |
| 22 | Baloth, in tribu Iuda. |
| 23 | Bethfali, in tribu Iuda. |
| 24 | Bersabee, in tribu Iudae, sive Symeonis: est usque hodie vicus grandis in vigesimo a Chebron milliario vergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. |
| 25 | A quo loco termini Iudaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae iuxta Paneadem cernitur. |
| 26 | Interpretatur vero Bersabee, puteus iuramenti, eo quod ibi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech sociavere iurantes. |
| 27 | Nec movere debet quempiam, si interdum civitates Iudae easdem in tribu Symeonis, vel Beniamin reperiat. |
| 28 | Tribus enim Iuda bellicosissimis viris pollens, et crebro adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum: et idcirco etiam aliarum tribuum sortes in eius interdum funiculo nuncupantur: alioquin in medio tribus Iudae habitasse Symeonem, Scriptura manifestissime docet. |
| 29 | Balam, in tribu Iuda. |
| 30 | Bascath, in tribu Iuda. |
| 31 | Bethdagon, in tribu Iuda: sed et usque hodie grandis vicus Capherdago inter Diospolim et Iamniam demonstratur. |
| 32 | Bethaloth, in tribu Iuda. |
| 33 | Bethaphu, in tribu Iuda, vicus trans Raphaim millibus quatuordecim euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae. |
| 34 | Betharaba: pro qua Symmachus transtulit, 175 in locis quae iuxta inhabitabilem sunt, significans eremum. |
| 35 | Beesthara, in tribu Manasse separata Levitis in regione Basanitidi. |
| 36 | Bethaun, in tribu Beniamin iuxta Gai et Bethel contra Machmas (licet plerique, ut supra dictum est, eamdem putent esse Bethel). |
| 37 | Baliluth, in tribu Beniamin. |
| 38 | Bethsur, in tribu Iuda, sive Beniamin: et est hodie Bethsoron vicus euntibus nobis ab Aelia Chebron, in vicesimo lapide, iuxta quem fons ad radices montis ebulliens (ab eadem in qua gignitur, sorbetur homo). |
| 39 | Et Apostolorum Acta (VIII, 38) referunt Eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Philippo baptizatum. |
| 40 | Est et alia villa Bethsur in tribu Iuda, mille passibus distans ab Eleutheropoli. |
| 41 | Boon, in tribu Beniamin. |
| 42 | Bethalon, in tribu Beniamin: pro qua Symmachus interpretatur, in campestribus. |
| 43 | Bethala, in tribu Beniamin. |
| 44 | Beroth, in tribu Beniamin. |
| 45 | Bola, in tribu Symeonis. |
| 46 | Bathul, in tribu Symeonis. |
| 47 | Beth, in tribu Symeonis. |
| 48 | Baaleth, in tribu Symeonis. |
| 49 | Barammoth, in tribu Symeonis. |
| 50 | Bethlabooth, in tribu Symeonis. |
| 51 | Bethleem, in tribu Zabulon: ad cuius distinctionem altera Bethleem appellatur Iudae. |
| 52 | Bethphases, in tribu Issachar. |
| 53 | Bathne, in tribu Aser, et nunc appellatur vicus Bethbeten, in octavo milliario Ptolemaidis contra orientem. |
| 54 | Bethdagon, locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia. |
| 55 | Bethemec, quod interpretatur Symmachus, locum vallis. |
| 56 | Est autem sortis Aser. |
| 57 | Bethana, in tribu Nephthalim: et est villa nomine Batanaea, in quintodecimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lavacra esse salubria: quam et supra sub nomine Aneae posuimus. |
| 58 | Bane, in tribu Dan. |
| 59 | 178 Barac, in tribu Dan, usque hodie prope Azotum Barecha viculus appellatur. |