Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 10.DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
| 1 | Baneiacan, in deserto castra itineris filiorum Israel. |
| 2 | Bamoth, civitas Amorrhaeorum trans Iordanem in Arnone, quam possederunt filii Ruben. |
| 3 | Basan, super qua scribitur: Et Og regem Basan . |
| 4 | Hanc autem Machaathi cognominavit Avoth Iair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. |
| 5 | Ceciditque in sortem dimidiae tribus Manasse, in terra Galaad, haec est Basanitis, quae nunc Batanaea dicitur. |
| 6 | Beelphegor, quod interpretatur, simulacrum ignominiae. |
| 7 | Est autem idolum Moab, cognomento Baal, super montem Phogor (quem Latini Priapum vocant. Et de hoc in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est). |
| 8 | Baean, civitas Amorrhaeorum, quae et ipsa a filiis Ruben tenta est. |
| 9 | Bethamnaram, trans Iordanem, quam aedificavit tribus Gad. |
| 10 | Est hodieque villa Bethnamaris in quinto a Libiade milliario contra Aquilonem. |
| 11 | Betharran, trans Iordanem, quam aedificavit tribus Gad. |
| 12 | Beelmeon, trans Iordanem, quam aedificaverunt filii Ruben. |
| 13 | Est autem vicus usque nunc grandis iuxta Baaru in Arabia, ubi aquas calidas sponte humus effert, cognomento Beelmans, distans ab Esbus millibus novem, unde et Elisaeus propheta fuit. |
| 14 | Baal, trans Iordanem, urbs filiorum Ruben. |
| 15 | Buthan, castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur. |
| 16 | Bela, terminus Iudaeae ad Orientem respiciens, de quo et supra sub nomine Arbelae diximus. |
| 17 | Bosor, in deserto trans Iordanem, quae cecidit in sortem tribus Ruben ad orientalem 171 partem Ierichus, civitas sacerdotalis et fugitivorum. |
| 18 | Haec est Bostra metropolis Arabiae. |
| 19 | Appellatur autem et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumaeae, cuius Isaias recordatur dicens: Quis est iste qui venit de Edom? fulvida vestimenta eius ex Bosor (Isai. LXIII, 1, iuxta LXX) . |
| 20 | Beroth, filiorum Iacim, in deserto locus in quo obiit Aaron; et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice. |