Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 8. DE GENESI.
| 1 | Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. |
| 2 | Erat autem civitas regni Nemrod, in qua eorum qui aedificaverunt turrim, linguae divisae sunt, quorum principem Iosephus Nemrod fuisse affirmat. |
| 3 | Testem quoque eius historiae, Sibyllam Graecam exhibens: « Locus, inquit, in quo turrim aedificavere, nunc appellatur Babylon, propter confusionem 166 sermonis eorum, qui altissimam turrim omni studio fabricabantur. |
| 4 | Siquidem Hebraei confusionem BABEL vocant. |
| 5 | De hac turre, et diversitate linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: Cum omnes mortales una lingua uterentur: quidam ex his altissimam turrim aedificavere, coelum per eam cupientes scandere: dii vero turbines ventosque mittentes, evertere turrim, et propriam atque diversam unicuique tribuere linguam: unde urbem quoque appellari contigit Babylonem. |
| 6 | » Bethel, vicus in duodecimo ab Aelia lapide (ad dexteram euntibus Neapolim), quae primum Luza (id est amygdalon) vocabatur: et cecidit in sortem tribus Beniamin iuxta Betham et Gai, quam expugnavit Iesus, rege illius interfecto. |
| 7 | (Porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum voluminum, Ulammaulas antiquitus nuncupatam, vehementer errant. |
| 8 | Verbum quippe Hebraeum et nomen ipsius civitaculae pariter miscuerunt, cum ULAM significet prius, id est πρότερον, LUZA vero amygdalon: et fit sensus: vocabatur autem BETHEL prius, LUZA. Necnon et hoc quod BETHAUN aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eamdem esse BETHEL. Sed ex eo tempore quo ibi ab Ieroboam filio Nabath vituli aurei fabricati sunt: et a decem tribubus adorati, vocatum esse Bethaun, id est, domus idoli, quae ante vocabatur domus Dei. |
| 9 | Sed et super hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.) 167 Bala, quae est Segor, nunc Zoara nuncupatur: sola de quinque Sodomorum urbibus (Lot precibus) reservata. |
| 10 | Imminet autem mari Mortuo, et praesidium in ea positum est militum (Romanorum: habitatoribus quoque propriis frequentatur): et apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. |
| 11 | (Nullum autem moveat quod Segor, eadem Zoara dicitur: cum idem nomen sit parvulae, vel minoris. |
| 12 | Sed SEGOR, Hebraice ZOARA, Syriace nuncupatur. |
| 13 | Bala autem interpretatur absorpta: super quo in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.) Balanus (id est quercus luctus), sub qua Rebeccae nutrix sepulta est. |
| 14 | Barad, inter Cades et Barad, hodieque Agar puteus demonstratur. |
| 15 | Bethleem, civitas David in sorte tribus Iudae (in qua Dominus noster atque Salvator natus est), in sexto ab Aelia milliario contra meridianam plagam, iuxta viam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Iesse et David ostenditur (et mille circiter passibus procul turris Ader, quae interpretatur turris gregis, quodam vaticinio Pastores Dominicae nativitatis conscios ante significans. |
| 16 | Sed et propter eamdem Bethleem, regis quondam Iudaeae Archelai tumulus ostenditur: qui semitae ad cellulas nostras e via publica divertentis principium est). |
| 17 | Vocabatur autem Bethleem et filius Ephratae (id est Mariae), ut in Paralipomenon volumine plenius legimus . |
| 18 | Lege diligenter historiam. |