monumenta.ch > Hieronymus > 5. DE IUDICUM LIBRO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 4. DE LIBRO IESU. <<<     >>> 6. DE REGNORUM LIBRIS.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 5. DE IUDICUM LIBRO.

1 Arad, est civitas in qua habitaverunt filii Obab soceri Mosi in medio Israelis.
2 Areth, fons apud quem Gedeon castrametatus est.
3 Arisoth, civitas Sisarae principis Iabis.
4 Est autem Iabis trans Iordanem nunc villa praegrandis, a civitate Pella sex millibus distans, pergentibus Gerasam.
5 Ares, ascensus Ares: pro quo Aquila interpretatur, saltuum: Symmachus, montium.
6 Aruir, ubi dimicavit Iephte: est hodieque villa n monte sita, vigesimo ab Aelia lapide ad septentrionem.
7 158 Arima, ubi Scriptura refert sedisse Abimelech.
8 Aialim, civitas in terra Zabulon: de qua fuit et ille Aialon, qui iudicavit populum Israel.
9 Abel vinearum, ubi dimicavit Iephte, in terra filiorum Ammon: nam et usque in praesentem diem, in septimo lapide Philadelphiae, villa Abela cernitur vinetis consita: alia quoque est civitas nomine Abela, vini fertilis, in duodecimo a Gadaris milliario contra orientalem plagam: necnon et tertia in Phoenice Abela, inter Damascum et Paneadem.
Hieronymus HOME

bnf13348.57