monumenta.ch > Hieronymus > 4. DE LIBRO IESU.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 3. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 5. DE IUDICUM LIBRO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 4. DE LIBRO IESU.

1 Antilibanus: ea quae sunt supra Libanum, ad orientalem plagam respicientia, Antilibanus appellantur, circa regionem urbis Damasci, quae cecidit in sortem tribus Manasse.
2 Azeca, civitas Chananaeorum in parte tribus Iudae, ad quam usque persecutus 143 est Iesus quinque reges.
3 Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter Eleutheropolim et Aeliam.
4 Aialon, vallis atque praeruptum, super quod, orante quondam Iesu, luna stetit iuxta villam quae usque nunc Ailon dicitur, contra orientem Bethelis, tribus ab ea millibus distans haud procul a Gabaa et Rama Saluis urbibus.
5 (Porro Hebraei affirmant Aialon, vicum esse iuxta Nicopolim in secundo lapide, pergentibus Aeliam.) Achor (Hebraice dicitur emecachor : quod interpretatur Vallis tumultus, vel turbarum: eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel), in qua lapidaverunt quondam Achan, propter furtum anathematis.
6 Est autem ad septentrionem Ierichus: et usque hodie a regionis illius accolis sic nominatur.
7 (Meminit huius Osee propheta . Asedoth, alia haec civitas (non quae supra, licet eodem nomine vocetur) quam expugnavit quondam Iesus, rege illius interfecto.
8 Asor, civitas regni Iabin, quam solam incendit Iesus, quia metropolis erat omnium regnorum Philistiim.
9 Est et alia villa usque hodie Asor, in finibus Ascalonis, contra orientem eius: quae cecidit in sortem tribus Iuda, cuius et Scriptura meminit (Ios. XIII, 15), appellans eam ad distinctionem veteris, Asor novam.
10 Aermon, regio Evaeorum, quam obtinuit Iesus.
11 (Hebraeus vero quo praelegente Scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere, quem quondam tenuere Evaei et Amorrhaei: de quo nunc aestivae nives Tyrum ob delicias deferuntur.) Ahalae, mons quem Aquila interpretatur, dividentem montem: et Symmachus, 146 laevem montem, id est, limpidum, sive lubricum.
12 Aermon, mons Amorrhaeorum, de quo nunc dictum est: quem Phoenices vocant, sanior, et Amorrhaeus appellavit, sanir: diciturque in vertice eius insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur e regione Paneadis et Libani: sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ad solis ortum a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon extenditur.
13 Anob, civitas quam expugnavit Iesus, et est usque hodie villa iuxta Diospolim, quasi in quarto milliario ad orientalem plagam, quae vocatur Bethoannaba.
14 (Plerique autem affirmant in octavo ab ea milliario sitam, et appellari Bethannabam.) Asdod, in sorte tribus Iudae, quae nunc vocatur Azotus: in qua derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim, et est usque hodie insigne oppidum Palaestinae.
15 Ader, urbs quam expugnavit Iesus, rege illius interfecto.
16 Aphec, et haec civitas est, quam, rege ipsius trucidato, expugnavit Iesus.
17 Acsaph, et contra huius regem Iesus pugnasse describitur: appellaturque hodie villula Chasalus, in octavo lapide Diocaesareae, ad radicem montis Thabor, in campestribus.
18 Accaron, in tribu Dan (sive ut ego arbitror, in tribu Iudae): ad laevam Chananaeorum: urbs una de quinque olim Satrapiis Palaestinae, et decreta est quidem tribui Iudae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere.
19 Sed et usque hodie grandis vicus civium Iudaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Iamniam, ad orientem respiciens.
20 (Quidam putant Accaron turrim Stratonis, postea Caesaream nuncupatam.) Azotus, quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium Palaestinae, et una de quinque civitatibus Allophylorum: decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam veteres accolas potuit expellere.
21 147 Ascalon, urbs nobilis Palaestinae: quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque Satrapiis Allophylorum: separata quidem per sortem tribui Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non potuit.
22 Apheca, terminus Amorrhaeorum super Iordanem in sorte tribus Ruben: sed et usque hodie est castellum grande, Apheca nomine, iuxta Hippum, urbem Palaestinae.
23 Agad, sita ad radices montis Aermon.
24 Aemath, urbs quae cecidit in sortem Ruben: sed et nunc Amathus villa dicitur trans Iordanem in vigesimo primo milliario Pellae ad meridiem.
25 Est et alia villa in vicinia Gadarae nomine Amatha, ubi calidae aquae erumpunt.
26 In regnorum quoque libris scribitur, Ab introitu Aemath usque ad mare Araba : hoc est, deserti, quod est mare Mortuum.
27 (Ego autem investigans, reperi Aemath urbem Coelesyriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epiphania dicitur.) Ammon, trans Iordanem in tribu Gad.
28 Haec est Ammam, de qua supra diximus, Philadelphia civitas illustris Arabiae.
29 Addara, in tribu Iuda, iuxta desertum.
30 Est quoque et alia villa in finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem, quae a Thamna villa usque hodie sic vocatur.
31 Accarca, vicus in deserto situs in possessione tribus Iudae: pro quo Symmachus interpretatur, pavimentum.
32 Achor, in tribu Iuda: de qua et supra dictum est.
33 Adommim, quondam villula, nunc ruinae in sorte tribus Iudae, qui locus usque hodie vocatur Maledomim (et Graece dicitur ἀνάβασις πύῤῥων: Latine autem appellari potest, ascensus ruforum, sive rubentium, propter sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur.
34 Est autem confinium tribus Iudae et Beniamin) descendentibus ab Aelia Ierichum, ubi et castellum militum situm est (ob 150 auxilia viatorum.
35 Huius cruenti et sanguinarii loci, Dominus quoque in parabola descendentis Ierichum de Hierosolyma, recordatur).
36 Amam in tribu Iudae.
37 Aser, in tribu Iudae, appellatur autem et nunc vicus praegrandis pergentibus Ascalonem de Azoto.
38 Asarsual, in tribu Iudae.
39 Ain, in tribu Iudae, urbs sacerdotibus separata.
40 Est et usque hodie villa Bethennim nomine, in secundo lapide a Terebintho (hoc est a tabernaculo Abraham), quatuor millibus a Chebron.
41 Asthaol, in tribu Iudae: et usque hodie villula vocabulo Astho, inter Azotum et Ascalonem permanet.
42 Asna, in tribu Iudae.
43 Adollam, in tribu Iudae: et usque hodie vicus non parvus ad orientem Eleutheropoleos in decimo eius milliario hoc vocatur nomine.
44 Adithaim, in sorte tribus Iudae.
45 Dicitur autem et quaedam villula Adia, iuxta Gazam, et alia Aditha, circa Diospolim, quasi ad orientalem plagam respiciens.
46 Adasa, in tribu Iudae, usque hodie vicus iuxta Guphnas.
47 (Sed miror quomodo Guphnensem regionem in tribu Iudae posuerit, cum perspicuum sit secundum librum Iesu in sortem eam cecidisse tribus Ephraim.) Ather, in tribu Iudae.
48 Asan, in tribu Iudae.
49 Est usque hodie vicus nomine Bethasan ad Aetiam pertinens, in quinto decimo ab ea milliario.
50 Asena, in tribu Iudae.
51 Agziph, in tribu Iudae.
52 Anab, in tribu Iudae: nunc usque vicus 151 in finibus Elcutheropoleos.
53 Est et alia grandis villa Iudaeorum, nomine Anea, in Daroma, contra australem plagam Chebronis, novem ab ea millibus separata.
54 Astemoe, in tribu Iudae vicus, et ipse Iudaeorum, in Daroma, ad aquilonem loci Anem.
55 Anim, in tribu Iudae.
56 Est vicus Anea, iuxta alterum, de quo supra diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.
57 Apheca, in tribu Iudae.
58 Ammata, in tribu Iudae.
59 Arebba, in tribu Iudae.
60 Atharoth, iuxta Rammam, in tribu Ioseph.
61 Atharoth, civitas tribus Ephraim: nunc vicus ad aquilonem Sebastae, in quarto eius milliario, Atharus dicitur.
62 Adar, civitas tribus Ephraim.
63 Aser, civitas tribus Manasse: nunc demonstratur villa descendentibus a Neapoli Scythopolim, in decimoquinto lapide iuxta viam publicam.
64 Atharoth, civitas tribus Beniamin.
65 Sunt autem duae Atharoth haud procul ab Aelia.
66 Anathoth, civitas sortis Beniamin sacerdotibus separata, in tertio ab Aelia milliario: de qua et Ieremias Propheta fuit.
67 Addar, civitas sortis Beniamin.
68 Aelmon, civitas tribus Beniamin, sacerdotibus separata.
69 AmecCasis (id est, vallis Casis), in tribu Beniamin.
70 Avim, in tribu Beniamin.
71 Aphra, in tribu Beniamin.
72 Est et hodie vicus Effrem, in quinto milliario Bethelis, ad orientem respiciens.
73 Amoeniam, in tribu Beniamin.
74 Aphni, in tribu Beniamin.
75 . . . . . . Arim, in tribu Beniamin.
76 Est et villa iuxta Diospolim (quae nunc usque appellatur Betariph).
77 Amsa, in tribu Beniamin.
78 Asar, in tribu Symeonis.
79 Asan, in tribu Symeonis.
80 154 Amarchabob, in tribu Symeonis.
81 Ain, in tribu Iudae, sive Symeonis civitas sacerdotibus separata.
82 Asenna, in tribu Symeonis.
83 Amathar, in tribu Zabulon.
84 Anua, in tribu Zabulon.
85 Est et alia villa Anua, euntibus de Neapoli Aeliam in decimo milliario.
86 Ananthon, in tribu Zabulon.
87 Aschaseluth, civitas tribus Issachar: appellatur autem et quidam vicus Chasalus, iuxta montem Thabor, in campestribus, in octavo milliario Diocaesareae ad orientem respiciens (sicut supra diximus).
88 Aphraim, civitas tribus Issachar: estque hodie villa Affarea nomine, in sexto milliario Legionis contra septentrionem.
89 Anerith, in sorte tribus Issachar.
90 Aemes, in sorte tribus Issachar.
91 Acsaph, in tribu Aser.
92 Alimelech, sortis Aser.
93 Amath, in tribu Aser.
94 Abdon, in tribu Aser, civitas separata Levitis.
95 Aniel, in tribu Aser.
96 Est quaedam villa nomine Betoaenea, in quintodecimo lapide a Caesarea, sita in monte contra orientalem plagam, in qua et lavacra dicuntur esse salubria.
97 Achran, in tribu Aser.
98 Amon, in tribu Aser.
99 155 Accho, quae nunc Ptolemais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores pristinos non quivit expellere.
100 Achziph, in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt.
101 Haec est Ecdippa in nono milliario Ptolemaidis pergentibus Tyrum.
102 Amma, sortis Aser.
103 Aphec, sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.
104 Addemme, in tribu Nephthalim.
105 Assemdim, in tribu Nephthalim.
106 Amath, in tribu Nephthalim.
107 Adami, in tribu Nephthalim.
108 Asor, in tribu Nephthalim, quam rex Assyriorum populasse scribitur.
109 Azanoth, terminus Nephthalim.
110 Est autem et nunc vicus ad regionem Diocaesareae pertinens in campestribus.
111 Aialon, urbs sortis Dan, separata Levitis, et est hodie vicus Alus haud procul a Nicopoli.
112 Sciendumque quod pro Aialon, Septuaginta interpretes ediderunt, Ubi erant ursi.
Hieronymus HOME

bnf13348.57

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 3. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 5. DE IUDICUM LIBRO.
monumenta.ch > Hieronymus > 4. DE LIBRO IESU.