Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 3. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
| 1 | Aseroth, pars eremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt. |
| 2 | Habitaverunt autem quondam Evaei in Aseroth usque ad urbem Gazam. |
| 3 | (Verum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant.) Asemona, castra filiorum Israel in deserto. |
| 4 | Ahetharim: pro quo Aquila et Symmachus, exploratorum viam interpretati sunt: ubi adversum Chananaeum, qui ab austro contra Israel eruperat, in solitudine dimicatur. |
| 5 | Ahie quae et Achalgai: pro hac Symmachus interpretatur, in collibus. |
| 6 | Est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos ad orientalem plagam. |
| 7 | Arnon, rupes quaedam in sublime porrecta in finibus Amorrhaeorum inter Moab et Amorrhaeos. |
| 8 | Moab vero Arabiae civitas est, quae nunc Areopolis nominatur. |
| 9 | Ostendunt regionis illius accolae locum vallis in praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque usque nunc Arnonas appellatur: extenditurque ad septentrionem Areopoleos: in quo et militum ex omni parte praesidia distributa, plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. |
| 10 | Hic quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorrhaeorum iure belli eum obtinuit: sed et terra filiorum Israel trans Iordanem, incipiens ab Arnone, usque ad montes Aermon et Libanum extenditur. |
| 11 | Ar, locus vel oppidum Arnonae: quod a Septuaginta Interpretibus per extensam vocalem, Er dicitur. |
| 12 | Aesimon, locus deserti (denique et ipsum vocabulum incultam terram desertamque significat). |
| 13 | Abelsatim, locus in deserto ad meridiem Moabitarum. |
| 14 | 135 Azor, sive Iazer, terminus urbis Ammon quae nunc Philadelphia dicitur, dividens eam Amorrhaeorumque regionem, et est in octavo circiter lapide eius ad solis occasum vicus Iazer usque in praesentem diem permanens. |
| 15 | Aroer, oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis Arnon, possessum olim a gente veterrima, Ommim, et postea retentum a filiis Lot, id est, Moabitis, cum priores accolas subvertissent. |
| 16 | Et ostenditur usque hodie in vertice montis illius: sed et torrens per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. |
| 17 | Cecidit autem Aroer in sortem tribus Gad contra faciem Rabba. |
| 18 | Astaroth, antiqua civitas Og regis Basan, in qua habitaverunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse, regionis Batanaeae, et sex millibus ab Adra urbe Arabiae separata est. |
| 19 | Porro Adra a Bostra viginti quinque millibus distat. |
| 20 | Diximus et supra de Astaroth Charnaim. |
| 21 | Agri specula, mons est Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sephor, Balaam divinum ad maledicendum Israel super verticem, qui propter vehemens praeruptum, vocatur excisus, et imminet mari Mortuo haud procul ab Arnone. |
| 22 | Araboth Moab, ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila interpretatur, humilia sive aequalia Moab (hanc habens consuetudinem, ut eremum propter planitiem ὁμαλὴν, id est, aequalem interpretetur et planam). |
| 23 | Denique Symmachus pro Araboth Moab, campestria Moab transtulit: et est usque hodie locus iuxta montem Phogor, euntibus a Libiade in Esebon Arabiae contra Iericho, qui ita appellatur. |
| 24 | Araba, hanc ut supra, Aquila transtulit 138 planam: Symmachus, interdum campestrem, interdum inhabitabilem: Theodotion occidentalem. |
| 25 | Altharoth, civitas olim Amorrhaeorum trans Iordanem, quae postea cecidit in sortem tribus Gad, vocatus est autem Atharoth et filius Salma, sive Salmon , ut in Paralipomenis scriptum est. |
| 26 | Ataroth Sophan, et haec civitas tribus Gad. |
| 27 | Arad, civitas Amorrhaeorum vicina deserto Cades, et usque nunc ostenditur villa ab oppido Malathis quarto lapide, a Chebron vicesimo, in tribu Iuda. |
| 28 | Asemona, civitas in deserto, ad meridiem Iudaeae, dividens Aegyptum et sortem tribus Iudae ad mare usque tendentem. |
| 29 | Posui et supra Asemona, castra filiorum Israel. |
| 30 | Acrabbi, terminus Iudaeae provinciae ad Orientem respiciens, tribus Iudae. |
| 31 | Est autem et vicus nunc usque grandis, novem millibus a Neapoli contra Orientem descendentibus ad Iordanem et Ierichum, per eam quae appellatur Acrabittene: sed et confinium Amorrhaeorum, Acrabbin dicitur; de quo loco non exterminavit alienigenas tribus Nephthalim, ut in Iudicum libro scriptum est. |
| 32 | Asadada, confinium Iudae respiciens ad aquilonem. |
| 33 | Arad, terminus et ipse Iudae distans a Chebron millibus viginti ad meridiem: de quo supra positum est. |
| 34 | Asarenam, terminus Iudaeae ad septentrionem. |
| 35 | Asernai, terminus et ipse Iudaeae. |
| 36 | Arbela, terminus Iudaeae, ad ortum solis 139 aspiciens. |
| 37 | Est et usque hodie vicus Arbel trans Iordanem in finibus Pellae civitatis Palaestinae, et alius hoc vocabulo in campo praegrandi distans ab oppido Legionis millibus novem. Aulon (non Graecum, ut quidam putant, sed Hebraeum vocabulum est): appellatur autem valtis grandis atque campestris in immensam longitudinem se extendens: quae circumdatur ex utraque parte montibus, sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra, usque ad desertum Pharan perveniunt. |
| 38 | Suntque in ipso Aulone, id est, in valle campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tyberias stagnumque propter eam: sed et Iericho, mare Mortuum, et regiones in circuitu: per quas medius Iordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis, et in mare Mortuum interiens. |
| 39 | Amalecites, regio in deserto ad meridiem Iudaeae trans urbem Petram, euntibus Ailam: cuius et Scriptura recordatur, dicens: Amalec habitat in terra ad Austrum . |
| 40 | Sed et iuxta eum alius Chananaeus habitabat, qui et dimicavit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur: Amalec autem et Chananaeus habitant in valle (Num. XIV 25) . |
| 41 | Araba: Aquila, planam: Symmachus, campestrem interpretantur: sicut supra dictum est. |
| 42 | Porro est et alia villa Araba nomine, in finibus Diocaesareae (quae olim Saphorine dicebatur), et alia tribus millibus a Scythopoli contra occidentem. |
| 43 | 142 Amman, quae nunc Philadelphia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitaverunt olim Raphaim, gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes pro eis in Amman. |
| 44 | Argob, regio Og regis Basan super Iordanem, quae cecidit in sortem dimidiae tribus Manasse: et est usque hodie vicus circa Gerasam urbem Arabiae, quindecim ab ea millibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur: quod interpretatur Symmachus mensuram. |
| 45 | Asedoth, urbs Amorrhaeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben: appellatur autem, addito cognomento, Asedoth Phasga: quod in lingua nostra resonat, abscissum. |
| 46 | Abarim, mons in quo mortuus est Moses. |
| 47 | Dicitur autem et mons esse Nabau, in terra Moab contra Iericho supra Iordanem in supercilio Phasga. |
| 48 | Ostenditurque ascendentibus de Liviade in Esbum, antiquo hodieque vocabulo iuxta montem Phogor, nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc appellatur Phasga. |
| 49 | Avothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις ἰαὶρ, haec est Basan, in qua sunt vici (sexaginta) in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem dimidiae tribus Manasse: qui locus non vocatur Golam, in terra Batanaea. |