Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, PRAEFATIO.
| 1 | 121-122 Eusebius, qui a beato Pamphilo martyre cognomentum sortitus est, post decem Ecclesiasticae Historiae libros: post Temporum Canones, quos nos Latina lingua edidimus: post diversarum vocabula nationum, quae quomodo olim apud Hebraeos dicta sint, et nunc dicantur, exposuit: post Chorographiam terrae Iudaeae, et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque Ierusalem templique in ea cum brevissima expositione picturam, ad extremum in hoc opusculo laboravit, ut congregaret nobis de sancta Scriptura omnium pene urbium, montium, fluminum, viculorum, et diversorum locorum vocabula: quae vel eadem manent, vel immutata sunt postea, vel aliqua ex parte corrupta. |
| 2 | Unde et nos admirabilis viri sequentes studium, secundum ordinem litterarum, ut sunt in Graeco posita, transtulimus: relinquentes ea, quae digna memoria non videntur, et pleraque mutantes. |
| 3 | Semel enim et in Temporum libro praefatus sum, me vel interpretem esse, vel novi operis conditorem: maxime cum quidam vix primis imbutus litteris, hunc eumdem librum ausus sit in Latinam linguam non Latine vertere: cuius imperitiam, ex comparatione eorum, quae transtulimus, prudens statim lector inveniet. |
| 4 | Ut enim mihi excelsa non vindico, ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo. |