monumenta.ch > Hieronymus > 129 > 113 > 122 > 106 > 3 > 103 > 1 > 114 > > 121 > 6 > 108 > 121a > 112 > 2 > 105 > 115 > 13 > 111 > 1 > 14 > 128 > 4 > 143 > 8 > 3 > 12 > 11 > 2 > 5 > > 9 > 1 > 4 > 1 > 10 > 1 > 7 > 3 > > 1 > 2 > 2 > 2 > > > 4 > 3 > 3 > 3 > 2 > > > > >
>>> Hieronymus, in Aggaeu, I

Hieronymus, Commentarii, in Aggaeum, Prologus

1 Secundo anno Darii, regis Persarum filii Hystaspis, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum (quem Ieremias [Ier. XXV] vaticinatus est) Zacharias quoque propheta testis est: qui cum Visionis suae titulum in secundo anno eiusdem regis undecimo mense Sabath, vicesima quarta die praeposuisset, adiecit, dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est [Zach. I, 7, 12]. Sed et Esdras, exstructo tantum altari, et iactis fundamentis templi, ad litteras regis Artaxerxis prohibitum opus refert: Tunc intermissum est opus domus Dei in Ierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii, regis Persarum [I Esdr. IV, 24], statimque addidit: Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Domini Israel: Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos [I Esdr. V, 1, 2]. Quo tempore apud Romanos septimus a Romulo regnabat Tarquinius Superbus, habens annum imperii vicesimum septimum, qui post octo annos expulsus est a Bruto: ac deinde rempublicam per annos quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Iulium Caesarem consules administraverunt.
2 Hoc propterea, o Paula et Eustochium, diximus, ut de ipso statim titulo, qua aetate Aggaeus propheta cecinerit, agnoscatis. Sciendumque est interim, iuxta litteram, magni spiritus et Aggaeum fuisse et Zachariam prophetas: ut adversum Artaxerxis regis edictum, et Samaritanos gentesque cunctas per circuitum, aedificationem templi impedientes, iuberent templum exstrui: Zorobabel quoque et Iesum filium Iosedec, et populum qui cum eis erat, non minori fidei; ut prophetas magis audirent iubentes, quam prohibentis regis imperium.
Hieronymus HOME