monumenta.ch > Hieronymus > 24 > 30 > 44 > 46 > 28 > 40 > 36 > 24 > 37 > 30 > 2 > 52 > Romanorum. > 11 > 50 > 43 > 36 > 13 > 27 > 11 > 18 > 33 > 19 > 15 > 32 > 17 > 35 > 1 > 31 > mensibus 8). > 13 > 48 > 10 > 39 > 41 > 33 > 35 > 26 > 25 > 42 > 23 > 45 > 32 > 21 > 22 > 47 > 10 > 29 > 16 > 38 > mensibus 5.
Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Post quem sequenti die IOVIANUS ex primicerio domesticorum imperator factus est. <<<     >>> Romanorum.

Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum XXXVIII, Romanorum XXXVIII, VALENTINIANUS et VALENS regnaverunt annis 13, mensibus 5.

1 ( An. Dom. 368) 1 Valentinianus egregius alias imperator, et Aureliano moribus similis, nisi quod severitatem eius nimiam, et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur.
2 Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis scripta componit.
3 ( An. Dom. 369) 2 Terraemotu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliae multarumque insularum urbes, et innumerabiles populos oppressit.
4 Procopius qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam salutarem exstinctus est, et plurimi Procopianae partis caesi atque proscripti.
5 DAMASUS XXXV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus.
6 Et post non multum temporis intervallum Ursinus a quibusdam episcopus constitutus, Sicininum cum suis invadit, quo Damasianae partis populo confluente, crudelissimae interfectiones diversi sexus perpetratae.
Hieronymus HOME

bbb219.75r