Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum.
| 1 | ( An. Dom. 358) 18 Minervius Burdegalensis rhetor, Romae florentissime docet. |
| 2 | Gallus Caesar sollicitatus a Constantio patrueli, cui in suspicionem ob egregiam indolem venerat, in Istria occiditur. |
| 3 | SILVANUS in Gallia res novas molitus, 29 die exstinctus est. |
| 4 | Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus, praeceptor meus, Romae insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Traiani meruit. |
| 5 | Paulinus et Rhodanius, Galliarum episcopi, in exsilium ob fidem trusi. |
| 6 | Alcimus et Dolphidius rhetores in Aquitania florentissime docent. |
| 7 | Petrus Caesaraugustae orator insignis docet. |
| 8 | Donatus, a quo supra Donatianos in Africa dici memoravimus, Carthagine pellitur. |
| 9 | Quidam sectatores eius etiam Montenses vocant, eo quod ecclesiam Romae primam in monte habere coeperint. |
| 10 | ( Olymp. 284) (An. Dom. 359) 19 Eusebius Vercellensis episcopus, et Lucifer, ac Dionysius Caralitanae et Mediolanensis ecclesiae episcopi, Pancratius quoque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et a Constantio damnantur exsiliis. |
| 11 | Iulianus frater Galli, Mediolani Caesar appellatur. |
| 12 | Antonius monachus 105 aetatis anno in eremo moritur, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro referre quamplura: cuius nos exitum brevi libello explicavimus. |
| 13 | Hilarius episcopus Pictaviensis, factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque, qui cum eo erant, Arianorum, ante triennium in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione componit. |
| 14 | Reliquiae Apostoli Timothei Constantinopolim invectae. |
| 15 | Sarmata, Amatas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur. |
| 16 | Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur. |
| 17 | Magnae Alemannorum copiae apud Argentoratum oppidum Galliarum, a Caesare Iuliano oppressae. |