Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum.
| 1 | Dyrrhachium corruit terraemotu, et tribus diebus ac noctibus Roma nutavit, plurimaeque Campaniae urbes vexatae. |
| 2 | ( Olymp. 282) (An. Dom. 351) 11 Magnis reipublicae expensis, in Seleucia Syriae portus effectus. |
| 3 | Rursum Sapor tribus mensibus obsidet Nisibin. |
| 4 | Eusebius episcopus Emisenus Arianae signifer factionis multa et varia conscribit. |
| 5 | Solis facta defectio. |
| 6 | Bellum Persicum nocturnum apud Syngaram, in quo haud dubiam victoriam militum stoliditate perdidimus. |
| 7 | Neque vero ullum Constantio ex novem gravissimis praeliis contra Persas, gravius bellum fuit; nam ut alia omittam, Nisibis obsessa, Bizabdae et Amida captae sunt. |
| 8 | ( An. Dom. 352) 12 Maximus quadragesimus post Macarium Ierosolymorum episcopus moritur: post quem Ecclesiam Ariani invadunt: primum Cyrillus Eutychius, rursum Cyrillus Irenaeus, tertio Cyrillus Hilarius, quarto Cyrillus: quorum Cyrillus cum a Maximo fuisset presbyter ordinatus, et post mortem ei ab Acacio episcopo Caesariensi, et caeteris Arianis episcopis episcopatus promitteretur, si ordinationem Maximi repudiasset, diaconus in ecclesia ministravit: ob quam impietatem sacerdotii mercede pensatus, Heraclium, quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude sollicitans [Al. sollicitatus], de episcopo in presbyterum regradavit. |
| 9 | LIBERIUS XXXIV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus, quo in exsilium ob fidem truso, omnes clerici iuraverunt, ut nullum alium susciperent. |
| 10 | Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi peieraverunt, et post annum cum Felice eiecti sunt: quia Liberius taedio victus exsilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat. |