monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, III. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, IV.
1 Denique hic de labore lapidis submontani, quam assidue caedebat, confractus, ieiunii austeritate confectus, oratione indeficienti corroboratus coepit paulatim corporis infirmitate destitui.2 Quadam autem die dum nimium fessus haberetur, nos ad se vocari praecepit.3 Ad quem accedentes, postquam funeris sui necessitatem deflevit, eulogias a nobis peccatoribus flagitavit.4 Quibus acceptis, hausto mero, ait: Tempus meum iam impletur, iubente Domino, ut me ab huius corporis vinculis iubeat relaxari, sed adhuc paucis diebus erit spatium. Verumtamen ante diem sanctum [Al., secundum] Paschae vocandus ero.5 O beatum virum, qui sic servivit Creatori omnium, ut suum obitum revelatione divina cognosceret! Erat enim mensis decimus quando haec est effatus: duodecimo autem mense coepit iterum graviter aegrotare.6 Advenit dies Dominica, vocat ministrum suum, et ait: Praepara quiddam cibi quod accipiam, quia valde defessum me sentio.7 Illo quoque respondente: Praesto est, domine, ait ad eum: Egredere foras, et aspice si iam, celebratis solemnibus, populus de missis egreditur.8 Hoc autem dicebat, non quod cibum capere vellet, sed ut transitus sui nullus testis adesset.9 Quo egrediente, et revertente, cum ingressus fuisset cellulam, invenit virum Dei extensum corpore, clausis oculis spiritum exhalasse.10 Unde factum manifestum est eum ab angelis susceptum, qui hominem adesse noluit suum sacer heros ad transitum.11 Haec cernens minister ille, elevavit vocem in fletu.12 Sicque concurrentibus reliquis fratribus ablutus, ac vestimentis dignis indutus, in sepulcro, quod ipse sibi in antedicta cellula sculpserat, reconditus est, quem in consortio sanctorum ascitum, nulli fidelium haberi reor incertum.13 Explicit liber de Vitis Patrum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.131 bnf1712.158 bnf2204.173
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik