monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, III.
1 Interea ut se tentator manifestaret Dei servis semper inimicum esse ac invidum, cum aliquis de illius monaculis litem quemdam cum vicinis habuisset, immisit ei cogitationem, ut, relicta cellula illa, ad aliam transmigraret: cumque ibi ad orationem solite devenissemus, dolum nobis veneni grassantis aperuit.2 Ego vero suspirans non minimo dolore, increpare hominem coepi, asserens diaboli esse calliditatem; librosque ei et Vitas Patrum ac Institutionem monachorum, vel quales qui recluduntur esse debeant, vel cum quali cautela monachos vivere opo teat, abscedens ab eo, direxi.3 Quibus relictis, non solum cogitationem pravam a se discussit, verum etiam tanto sensum acumine erudivit, ut miraremur facundiam locutionis eius.4 Erat enim dulcis alloquio, blandus hortatu, eratque ei sollicitudo pro populis, inquisitio pro regibus, oratio assidua pro omnibus ecclesiasticis Deum timentibus.5 Verumtamen non ille, ut quidam, dimissis capillorum flagellis, aut barbarum demissione plaudebat, sed certo tempore capillum tondebat et barbam.6 In qua cellula viginti et duos annos in hoc opere degens, tanta Domini gratia confortatus est, ut pusulis malis saliva oris sui perunctis, vim veneni saevientis opprimeret [Al. reprimeret]; frigoriticis vero per poculum vini charactere crucis beatae sanctificatum, frigorem accedentem aestumque restinxit: non immerito discutiens incommodas febres ab aliis, qui in se exstinxerat incentiva criminis noxialis.7 Quodam autem tempore caecus ad eum veniens, aerumnam doloris sui humiliter deplorabat, ac deposcebat ut tactu dexterae suae Sanctus lumina clausa palparet.8 Quod ille diutissime renuens, tandem fletibus hominis victus, misericordia motus, cum per triduum pro eo orationem fudisset ad Dominum, quarta die imponens manum super oculos eius, ait: Domine omnipotens, Fili unigenite Dei Patris, qui cum eo ac Spiritu sancto regnas in saecula, qui homini a nativitate caeco reddidisti lucem (Ioan. IX, 6), beati oris sputo, tu redde huic famulo tuo luminis visum, ut cognoscat quia tu es Dominus omnipotens.9 Et haec dicens, ut crucem super oculos caeci depinxit, mox pulsis tenebris lucem de praesenti restituit.10 Huius virtutis testimonio Eustachius abba astipulator astitit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.130 bnf1712.158 bnf2204.172
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik