monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, II.

1 Tunc ille, quasi iam sacerdos custosque animae suae, praedicare sibi ipsi exorsus est, dicens: Quid agis, anima? quid in ambiguo suspensa teneris? Vanum est enim saeculum, vanae sunt concupiscentiae eius, vana gloria mundi, et ea quae in illo sunt omnia vanitas.2 Melius est igitur relinquere eum, et sequi Dominum, quam ad eius opera [Al., appetitum] praebere consensum.3 Haec effatus cum diem terris reddere lux diurna coepisset, ascenso equite [Ed., equo] coepit ad hospitium suum reverti.4 Cumque per viam iam alacris pergeret, volvere intra se coepit quid ageret, quo abiret.5 Dixitque: Expetam Martini beati tumulum, unde procedit virtus alma super infirmos.6 Credo enim quod et mihi eius oratio iter reserabit ad Deum, qui depracatus Dominum mortuos reduxit a tartaro.7 Et sic viam carpens, oratione comite, sancti Martini basilicam est ingressus; circa quam paucis diebus demoratus, transito amne, ad cellulam Maiori monasterio propinquam, de qua Alaricus quidam recesserat, devotus accessit; ibique se, propriis manibus membranas faciens, ad scribendum aptavit; ibi se, ut Scripturas sanctas intelligeret, ac [Al., ad] Davidici carminis Psalmos, qui dudum excesserant memoriae, retineret, exercuit: sicque divinarum Scripturarum lectionibus eruditus, cognovit verum esse quod ei Dominus prius inspiravit in corde.8 Sed ne haec cuiquam fabulosa videantur quae retulimus, testor Deum quia ab ipsius benedicti Leobardi haec ore cognovi.9 At vero interposito pauci temporis spatio, humilem se tantumque praebunt, ut honoraretur ab omnibus; acceptoque sarculo, cellulam, in quam ingressus fuerat, incidens lapidem, ampliavit.10 In qua cellula delectabatur ieiuniis, oratione, psallentio, lectione, nec unquam a divinis officiis et oratione cessabat; scribebat interdum, ut se a cogitationibus noxiis discuteret.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.129 bnf1712.158 bnf2204.172

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik