monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 20, I.
1 Igitur beatissimus Leobardus Arvernici territorii indigena fuit (An. 593, 18 Ian.), genere quidem non senatorio, ingenuo tamen, qui ab initio Deum in pectore tenens, cum non floreret natalibus, gloriosis meritis praefulgebat.2 Qui tempore debito cum reliquis pueris ad scholam missus, quaepiam [Al., quempiam] de Psalmis memoriae commendavit, et nesciens se clericum esse futurum, iam ad Dominicum parabatur innocens ministerium.3 Sed cum ad legitimam pervenisset aetatem, cogentibus iuxta consuetudinem humanam parentibus, ut arrham puellae, quasi uxorem accepturus, daret impellitur.4 Illo quoque respuente, ait pater: Cur, dulcissime fili, voluntatem paternam respuis, nec te iungere vis connubio, ut semen excites nostro de genere saeculis sequentibus profuturum? Casso enim labore exercemur ad operandum, si possessor deerit ad fruendum.5 Quare [Al., ver cur] implemus domum opibus, si de genere nostro non processerit qui utatur? Quid mancipia dato pretio nostris ditionibus subiugamus, si rursum alienis debent dominationibus subiacere? Obedire debere filios voci parentum Scripturae testantur divinae (Ephes. VI, 1); et tu cum inobediens esse parentibus probaris, vide ne te coelestibus eruere nequeas ab offensis.6 Haec patre loquente, licet haberet alium filium, facile tamen tali aetatulae persuasit voluntati propriae contraire.7 Denique dato sponsae annulo porrigit osculum, praebet calciamentum, celebrat sponsaliae [Ed., sponsalium] diem festum.8 Interea genitor et genitrix mortis somno sopiti migraverunt a saeculo, vitae praesentis curriculo iam peracto.9 Hic vero cum germano tempore luctus expleto, oneratus donis nuptialibus, fratris pergit ad domum; quem in tantum reperit vino madidum, ut nec cognosceret, nec reciperet propria in domo germanum.10 Ille vero suspirans et lacrymans secessit in partem, venitque ad tugurium in quo fenum fuerat aggregatum, ibique colligato praebens equiti [Ed., equo] pabulum, decubuit super fenum ad quiescendum.11 Expergefactus autem media nocte, surgit de stratu suo, erectisque ad coelum manibus, gratias agere coepit omnipotenti Deo, quod esset, quod viveret, quod aleretur donis eius; et alia huiuscemodi prosecutus.12 Cum suspiria longa protraheret, atque lacrymis crebris genas ubertim rigaret, Deus omnipotens, qui illos quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), compunxit cor eius, ut relicto saeculo manciparetur ad cultum divinum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.128 bnf1712.156 bnf2204.171
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik