monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, III. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, IV.

1 Iam autem tempus vocationis eius appropinquabat, et defessa corpore solvebatur.2 Quod cum viderent sanctimoniales quas secum habebat, flebant valde, dicentes: Et cui nos, mater sancta, relinquis? vel cui commendas filias, quas in locum hunc pro Dei intuitu congregasti? At illa parumper lacrymans, ait: Si pacem sanctimoniamque sequamini, Deus erit protectio vestra; habebitisque sanctum Martinum antistitem pastorem magnum.3 Nam et ego non discedam a vobis, sed invocata adero in medio charitatis vestrae.4 At illae rogabant dicentes: Venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere; et quid faciemus cum te non viderint esse superstitem? confusae enim eos foris emittemus, cum tuam faciem non contemplabimur.5 Rogamus autem ut, quia haec ab oculis nostris absconditur, saltem digneris oleum salemque benedicere, de quo possimus aegrotis benedictionem flagitantibus ministrare.6 Tunc illa benedicto oleo ac sale tradidit eis, quae suscipientes diligentissime servaverunt.7 Sicque beatissima obiit in pace, et sepulta est in ipsa cellula, multis se in posterum virtutibus repraesentans.8 Nam de memorata benedictione multi post eius transitum aegroti incolumitatis beneficia sunt experti.9 Bosonis denique diaconi pes unus a pusula mala conflaverat, ita ut gressum facere non valeret, deportatusque ad eius tumulum, orationem fudit: puellae vero accipientes ex oleo memorato, quod Sancta reliquerat, posuerunt super pedem eius, et extemplo erumpente vulnere, defluente venemo sanatus est.10 Caecus quidam adductus ad eius tumulum in oratione prosternitur; irruente autem in eum sopore obdormivit, apparuitque ei beata dicens: Indignam quidem me iudico exaequari sanctis, sed tamen unius hic oculi recipies lumen; deinceps autem propera quantocius ad beati pedes Martini, et prosternere in compunctione animi coram eo.11 Ipse enim tibi restituet alterius oculi visionem.12 Expergefactus homo, unius oculi recepto lumine, abiit quo iussio impulit imperantis; ibique iterum obsecrans beati Confessoris virtutem, depulsa caeci oculi nocte, videns abscessit.13 Mutus etiam ad hunc Beatae tumulum prostratus accubuit, qui in tantum fide compunctus est, ut rivis lacrymarum cellulae inficeret pavimentum.14 Qui consurgens absoluta lingua virtute divina regressus est.15 Alius denique mutus veniens, et in oratione decumbens, corde tantum implorabat, et non voce solubili, beatae feminae auxilium: in cuius ore de memorata benedictione parte infusa, erumpente sanguine mixto cum pure, vocis officium meruit adipisci.16 Frigoriticus quoque accedens ad hoc monumentum, ut pallam tegentem attigit, restincta contagionis febre, convaluit.17 Contractus vero, Marcus nomine, manibus deportatus aliorum ad sepulcrum Beatae, orationem diutissime fudit.18 Hora autem nona pedibus propriis stetit, domumque regressus est.19 Leodinus puer cum in valetudinem gravem irruens quarto aegrotaret mense, et non solum gressum, verum etiam ciborum usum, insistente febre, nimia perdidisset, ad eius deportatus sepulcrum praemortuus, accepta salute surrexit e tumulo redivivus.20 Quid de frigoriticis reliquis loquar, cum plerisque hoc fuit beneficium remedii, cum pallam tumuli eius sunt fideliter osculati? Quid etiam de energumenis, qui adducti ad cellulam Beatae, cum limen sanctum fuerint ingressi, integrae menti restituuntur? Nec moratur larva egredi e corpore, cum Sanctae huius senserit adesse virtutem, operante hoc Domino nostro Iesu Christo, qui timentibus nomen suum praemia largitur aeterna.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.125 bnf1712.155 bnf2204.170

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik