monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, III.
1 Mulier quaedam filiam suam exhibuit vulneribus plenam, et, ut quidam vocant, potae haec causa genuerat.2 Tunc illa, facta oratione, salivam ex ore suscipiens, vulnera saeva perunxit, puellamque reddidit sanam, opitulante eius virtute qui caeci nati oculos sputo formavit.3 Puer vero incola loci maleficium in potione hausit, de quo medificatus, ut asserunt, serpentes generati in intraneis pueri magnum dolorem suis morsibus excitabant, ita ut nulla quiescendi mora vel in modicum momentum indulgeretur.4 Sed neque cibum aut potum capere poterat; et si post diu aliquid accipiebat, protinus reiiciebat.5 Qui adductus ad beatam feminam, petiit se eius virtute mundari.6 Cumque illa reclamaret indignam se esse quae haec agere posset, implicita precatu parentum, ventrem pueri palpat, et palma demulcet; sensitque ibi anguium venenatorum nequitiam latitare.7 Tunc accepto pampini viridis folio, saliva linivit, fixitque super eum crucis beatae signaculum, quod ponens super alvum iuvenculi, dolore paululum sedato, obdormivit in scamno, qui olim doloribus insistentibus caruerat somno.8 Post unius vero horae momentum consurgens, ad purgandum ventrem egressus, pestiferae generationis germen effudit, gratiasque referens ancillae Dei, sanus abscessit.9 Alius vero puer paralysi aegritudine contractus, ante eam inter manus delatus est aliorum, deprecans a beata sanari.10 At illa in oratione prostrata, precem pro eo fudit ad Dominum; consummata vero oratione consurgens, apprehensa manu pueri erexit eum, sospitemque abire permisit.11 Mulier erat caeca, quae adducta ad eam, deprecata est ut ei manus imponeret.12 At illa respondit: Quid vobis et mihi, homines Dei? nonne sanctus Martinus hic habitat, qui quotidie illustrium virtutum opere refulget? Illuc accedite, ibi obsecramini, ut ipse vos visitare dignetur.13 Nam ego peccatrix quid faciam? Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: Deus per omnes timentes nomen suum quotidie opus exercet egregium; ideoque supplex ad te confugio, cui praestita est divinitus gratia curationum.14 Tunc commota Dei famula, luminibus sepultis manus imposuit, statimque, reseratis cataractis, mundum late patentem quae fuerat caeca prospexit.15 Multis etiam energumenis ad eam ingressis, ut manus imposuit, fugato hoste nequam, sospitatem restituit; nec morabantur ex his curari, quos ad se Sancta permisisset accedere.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.124 bnf1712.155 bnf2204.170
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik