monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, II.

1 His signis glorificata inter parentes, ne vanae gloriae lapsum incurreret, sancti Martini antistitis basilicam, relicto coniuge cum familia vel omni domo sua, fideliter expetivit.2 Cumque iter coeptum carperet, venit ad vicum urbis Turonicae, cui nomen est Evena, in quo beati Medardi Suessionenci confessoris reliquiae continentur, cuius et vigiliae ea nocte celebrabantur; in quibus illa attente excubans in oratione, hora debita cum reliquo populo ad missarum accessit solemnia.3 Quae dum a sacerdotibus Dei celebrantur, advenit quaedam puella, pusulae malae veneno conflata, proceditque ad pedes eius, dicens: Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere.4 At illa, more solito in oratione prostrata, suggessit [Ed., supplicavit] pro ea Deo omnium creatori, erectaque signum crucis imposuit.5 Sicque in quatuor partes vulnere excrepante, puellam, pure decurrente, mors importuna reliquit.6 Post haec ad basilicam sancti Martini Monegundis beata pervenit, ibique prostrata coram sepulcro, gratias agens, quod tumulum sanctum oculis propriis contemplari meruerat, in cellula parva consistens, quotidie orationi ac ieiuniis vigiliisque vacabat.7 Sed nec ille locus ab eius virtute fuit inglorius.8 Nam viduae cuiusdam filia manus contractas detulit, quae ut exorata signum salutis imposuit, manibus suis digitos puellae contrectare coepit, extensis digitis, nervisque directis, volas laxavit incolumes.9 Dum autem haec agerentur, audita vir eius [Al., vir ille] fama beatae, convocans amicos vicinosque suos, perrexit post eam, ac reduxit ad propria, et eam in cellulam in qua prius habitaverat intromisit.10 At illa non cessabat ab opere quod consueverat, sed exercebatur in ieiuniis, obsecrationibusque, ut tandem locum in quo habitare desiderabat posset acquirere.11 Inchoat iterum iter desideratum, implorans beati Martini auxilium, ut qui dederat desiderium, tribueret et effectum perveniendi ad basilicam.12 Revertitur ad cellulam illam in qua prius fuerat commorata, in eo perstitit inconcussa, nec est amplius a viro suo quaesita; ibique paucas colligens monachas, cum fide integra et oratione degebat; non sumens panem nisi hordeaceum, non vinum nisi parumper in diebus festis, et hoc ipsum nimio latice temperatum; nullum habens stratum feni, paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis iuncti virgulis fieri solet, quas vulgo mattas vocant; hoc superponens formulae, hoc solo supersternens: hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lectuli necessitudo, sic docens easdem facere quas secum ascivit.13 Ibique in Dei laudibus degens, multis infirmis oratione facta salutaria impertiebat medicamenta.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.123 bnf1712.154 bnf2204.169

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik