monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, I.

1 Igitur beatissima Monegundis, Carnotenae urbis indigena (An. 530, 2 Iul.), parentum ad votum copulata coniugio, duas filias habuit, super quibus valde gavisa laetabatur, dicens: Quia propagavit Deus generationem meam, ut mihi duae filiae nascerentur.2 Sed hoc mundiale gaudium praevenit saeculi huius amaritudo, dum paellae modica febre pulsatae metam naturae debitam concluserunt.3 Ex hoc genitrix moesta deplorans, orbatamque se lugens, non diebus, non noctibus a fletu cessabat, quam non vir, non amicus, non ullus propinquorum poterat consolari.4 Tandemque in se conversa, ait: Si nullam consolationem de obitu filiarum capio, vereor ne ob hoc laedam Dominum meum Iesum Christum.5 Sed nunc haec lamenta relinquens, cum beato Iob consolata decantem: Dominus dedit, Dominus abstulit, quomodo Domino placuit ita factum est.6 sit nomen Domini benedictum (Iob. I, 21).7 Et haec dicens, exuta veste lugubri, iussit sibi cellulam parvulam praeparari, in qua unam tantummodo fenestellulam, per quam modicum lumen posset cernere, praecepit aptari: ibique contempto mundi ambitu, spreto viri consortio, soli Deo, in quo erat confisa, vacabat, fundens orationem pro suis populique delictis, habens puellulam unam, cuius ei famulatu ministrabantur ea quae necessitas exigebat.8 Accipiebat etiam et farinam hordeaceam, infusosque lymphis cineres, ac diligenter colans, ex ea aqua mixturam massae conficiebat, formatosque propriis manibus panes et ipsam coquens, post longa ieiunia reficiebatur: reliquum domus suae cibum pauperibus dispensabat.9 Factum est autem quadam die ut memorata puella, quae ei consueverat famulari, et credo inimici astu seducta, cui semper bonis iniurias irrogare mos est, se ab eius famulatu subtraheret, dicens: Non potero ego cum hac domina permanere, quae in tali abstinentia commoratur, sed potius utar saeculo, ac cibum potumque in abundantia sumam.10 Quintus autem iam fluxerat abcessionis eius dies, quo haec religiosa neque farinam consuetam, neque aquam acceperat: sed perstabat immobilis, et fixa manens in Christo, in quo quisquam locatus nec venti turbine, nec fluctuum impulsione dilabitur; nec sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo Dei, sicut scriptum est (Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4), putabat inferii, commemorans illud Sapientiae Salomoniacae proverbium, quia non necabit Dominus fame animam iusti (Prov. X, 3).11 Et illud, quia iustus ex fide vivit (Rom. I, 17).12 Sed quoniam corpus humanum absque esu terreno sustentari nequit, prostrata in oratione, petiit ut qui manna populo esurienti de coelo (Exod. XVI), lymphasque sitienti produxit e saxo (Num. XX, 11), ipse quoque alimentum quo parumper corpusculum fessum confortaretur, dignaretur indulgere.13 Protinusque ad eius orationem nix de coelo decidua humum operuit.14 Quod illa cum gratiarum actione cernens, educta manu per fenestram quod [al., quae] circa parietem erat ex ipsa nive collegit, de qua aquam exprimens panem solito formavit, quousque ad alios quinque dies victum corporeum ministravit.15 Habebat enim contiguum cellulae parvulum viridarium: in illud autem pro quadam revelatione prodire erat solita, in quod ingressa intuens herbas loci ac deambulans, mulier quae triticum supra tectum suum siccandum posuerat, quasi de eminentiori loco, curis oppleta mundanis, importune prospexit, moxque oculis clausis lumine caruit.16 Cognoscens autem reatum suum, ad eam accedit, remque, ut gesta fuerat, pandens.17 At illa deiiciens se in orationem, ait: Vae mihi, quia pro parvitatis meae persona peccatrice aliorum clausi sunt oculi.18 Et consummata oratione imposuit manum mulieri: confestim autem ut signum crucis expressit, mulier visum recepit.19 Homo quidam ex pago illo, qui olim auditum perdiderat, ad eius [Al., hanc] cellulam devotus advenit, pro quo deprecati sunt parentes eius, ut ei manum haec benedicta dignaretur imponere.20 Sed illa indignam se esse proclamans, per quam Christus haec operari dignaretur; solo prostrata, et quasi ipsa dominicorum pedum vestigia lambens, humiliter pro eo divinam clementiam supplicavit; illaque adhuc solo decumbente, aures surdi apertae sunt, rediitque ad domum propriam, moerore ablato, cum gaudio.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.120 bnf1712.153 bnf2204.168

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, . . . <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik