monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 19, . . .

1 Insignia divinorum beneficiorum charismata, quae humano generi coelitus sunt indulta, nec sensu concipi, nec verbis effari, nec scripturis poterunt comprehendi; cum ipse Salvator mundi ab illo rudis saeculi exordio patriarchis se praestat videri, prophetis annuntiari, ad extremum semper virginis intactaeque Mariae dignatur utero suscipi, et praepotens immortalisque Creator mortalis earnis patitur amictu vestiri, mortem pro hominis peccato mortui reparatione adire, victorque resurgere; qui nos gravium facinorum spiculis sauciatos, ac latronum insidiantium vulneribus affectos, infuso meri oleique liquore, ad stabulum medicinae coelestis, id est Ecclesiae sanctae, dogma perduxit; qui nos exemplis sanctorum vivere incessabili praeceptionis suae munere cohortatur, nobisque non modo viros, sed etiam ipsum inferiorem sexum, non segniter, sed viriliter agonizantem praebet exemplum; qui non solum viris legitime decertantibus, verum etiam feminis in his praeliis favorabiliter desudantibus, siderea regna participat: sicut nunc beata Monegundis, quae relicto genitali solo, tanquam regina prudens quae audire sapientiam Salomonis adivit (III Reg. X), ita haec beati Martini basilicam, ut eius miracula quotidianis indulta momentis miraretur, expetiit, hauriretque de fonte sacerdotali quod posset aditum nemoris paradisiaci recludere.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.119 bnf1712.153 bnf2204.168

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik