1 His et talibus virtutibus praeditus, consummato cursu vitae, migravit ad Dominum: ad cuius tumulum postea et energumeni sanati, et caeci illuminati sunt; post cuius obitum praepositi, qui per monasteria erant, abbatum officium, episcopis largientibus, susceperunt.2 Sed et Leopatius apud Senapariam monasterium, quod infra territorium Turonicum erat, abbas instituitur, in summa sanctitate ac senectute perdurans, ibique et obiit ac sepultus est.