monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, II.

1 Dum autem haec ageret, ac fratres molam manu vertentes triticum ad victus necessaria comminuerent, pro labore fratrum visum est ei molendinum in ipso Angeris fluvii alveo stabilire; defixisque per flumen palis, aggregatis lapidum magnorum acervis exclusas fecit, atque aquam canale collegit, cuius impetu fabricae rotam in magna volubilitate vertere fecit: hoc opere laborem monachorum relevans, atque uni fratrum delegans, opus necessarium implebatur.2 Hanc autem fabricam Sichlarias quidam Gotthus, qui magno cum Alarico rege amore diligebatur, aemulus monasterio concupivit, dixitque Abbati: Dona mihi hoc molendinum, ut sit sub ditione mea, et quod volueris repensabo.3 Cui ille: Cum grandi, inquit, hoc labore paupertas nostra statuit, et nunc non possumus ipsum donare, ne fratres mei fame pereant.4 Et ille: Si vis, inquit, ipsum bona voluntate tribuere, gratias ago; sin aliud, vi ipsum auferam: aut certe faciam aliud, cuius exclusis aqua retrorsum conversa, rotam tuam vertere amplius non permittam.5 Abbas respondit: Non facies autem quod Deus non voluerit, nam a nobis ipsum penitus non accipies.6 Tunc Sichlarius fervens felle, similem sub hoc fabricam adaptavit.7 Cumque aqua retrorsum conversa sub huius operis rotam inundans gurgitem fecisset, restitit prorsus, nec omnino verti potuit ut consueverat; venitque custos eius ad abbatem media, ut ferunt, nocte, illo in oratorio cum fratribus vigilante, et ait: Surge, abba, deprecare attentius Dominum.8 Restitit enim rota molendini ab inundatione canalis alieni, quem Sichlarius fecit.9 At ille haec audiens misit confestim fratres singulos ad monasteria illa quae statuerat, dicens: Prosternite vos in oratione, et non sit vobis opus aliud, donec iterum ad vos dirigam.10 Sed et ipse non est egressus ab oratorio deprecans Dominum attente, ac praestolans adventum eius misericordiae.11 Sic fecit per integros duos dies totidemque noctes.12 Tertia iam illucescente die, accessit iterum monachus ille qui custos fuerat, nuntians rotam fabricae suae iuxta consuetudinem priorem in summa verti velocitate.13 Egressusque abbas cum fratribus de oratorio accedit ad littus, conspiciensque molendinum quod Sichlarius fecerat, non reperit: accedensque ad littus, et fundum alvei intuens, indicium nullum de eo accepit.14 De quo non quidquam ligni, non lapidis, non ferri, vel ullius unquam genus indicii potuit ostendi, nisi quod coniici potuit, ipso quo fabricatum fuerat loco, virtute divina dehiscens ab oculis hominum est ablatum.15 Tunc misit nuntios ad fratres, dicens: Requiescite iam a labore, quia ultus est Deus iniuriam fratrum nostrorum.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.118 bnf1712.153 bnf2204.167

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik