monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, I.
1 Igitur Ursus abba Cadurcinae urbis incola fuit (An. 500 . . . . 28 Iul.), ab ineunte aetate religiosus et in Dei amore devotus.2 De quo egressus loco, Bituricum terminum est ingressus, fundatisque monasteriis apud Tausiriacum, Oniam atque Pontiniacum, stabilitisque praepositis sanctitate honorificis [Lab., honoris eius], dispensatione libratis, Turonicum territorium est ingressus, et ad locum quem Senapariam vocitari priscus instituit auctor accessit.3 Aedificatoque oratorio, monasterium stabilivit; commissaque Leobatio praeposito summa regulae, monasterium aliud statuit, quod nunc Loccis vocant, situm scilicet super fluvium Angerem in recessu montis, cui nunc castrum supereminet, ipso nomine ut monasterium vocitatum.4 Ubi adiuncta congregatione, statuit apud animum suum, ne ultra alium proficisceretur in locum, sed in eo cum omni congregatione manibus propriis operari, et victum a terra in sudore vultus exigere, illud fratribus inter reliqua praedicationum dona commendans, quod Paulus apostolus ait: Labora manibus, ut habeas unde possis retribuere necessitatem patientibus (Eph. IV, 28).5 Et illud: Quia qui non laborat, nec manducet (II Thes. III, 10).6 Dedit autem ei Dominus et gratiam curationis, ita ut insufflatis energumenis, protinus daemonia eiicerentur a corporibus obsessis.7 Sed et alias per eum Dominus dignatus est operari virtutes.8 Erat enim abstinens a cibis et potu, interdicens monachis sine cessatione avertere oculum et cogitationem ab omni luxuria.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.117 bnf1712.152 bnf2204.167
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik