monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 18, . . .
1 Legiferi vatis oraculum cum de principio principium fandi sumpsisset, et Dominum extendisse coelos dextera maiestatis fuisset effatus, ait: Et fecit Deus duo luminaria magna et stellas, et posuit ea in firmamento coeli, ut praeessent diei ac nocti, et lucerent in firmamento coeli (Gen, I, 16, 17); sic nunc et in illo mentis humanae coelo, sicut priorum sanxit auctoritas, luminaria magna dedit, Christum scilicet et Ecclesiam eius, quae luceant in tenebris ignorantiae, et illuminent sensus humilitatis nostrae, sicut Ioannes evangelista de ipso Domino ait, quia hic est lux mundi, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9).2 Posuit etiam in eo et stellas, patriarchas videlicet, prophetas apostolosque, qui vel doctrinis nos erudiant, vel mirabilibus suis illuminent, sicut in Evangelio ait, quia vos estis lux huius mundi (Matth. V, 14).3 Et: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Ibid., 16).4 Hi enim Apostoli merito pro tota accipiuntur Ecclesia, quae non habens rugam aut maculam impolluta subsistit, sicut Apostolus ait, quia ipse sibi exhibuit Ecclesiam mundam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiuscemodi (Eph. V, 27).5 Ex horum ergo doctrina et usque ad nostra fuerunt tempora, qui in hoc saeculo quasi astrorum iubar, non solum meritorum radiantes luce, verum etiam dogmatum magnitudine coruscantes, orbem totum radio suae praedicationis illustraverunt, euntes per loca singula praedicando, ac monasteria ad divinum cultum locando, docendo homines a curis saecularibus abstinere, et relictis tenebris concupiscentiae Deum verum sequi, per quem facta sunt omnia, sicut de Urso Leobatioque abbatibus fidelium fratrum relatio signat.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.116 bnf1712.152 bnf2204.166
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik