monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, V. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, VI.

1 Cum autem propinquum transitus tempus migrationis suae cognovisset, fratribus retulit, dicens: Vidi Paulum apostolum cum Ioanne Baptista invitantem me ad requiem sempiternam, atque exhibentem mihi coronam coelestibus margaritis ornatam, ac dicentibus mihi viris: Talibus enim speciebus perfrueris in regno Dei.2 Haec quibusdam fidelibus referens, post paucos dies modica febre pulsatus spiritum praemisit ad Dominum, sepultusque est in basilica sancti Maximini antistitis, cuius nunc tumulus plerumque divinis virtutibus illustratur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.115 bnf1712.152 bnf2204.166

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik