monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, V.

1 Sed nec hoc silendum putavi, quod eidem de regibus Francorum a Domino fuit ostensum.2 Vidit enim in visu noctis turrem magnam, tanta celsitudine praeditam, ut polo propinqua suspiceretur, habentem fenestras multas, Dominumque stantem super cacumen eius, et angelos Dei per speculas illas positos.3 Unus autem ex eis tenebat librum magnum in manu, dicens: Tantum temporis rex ille et ille victurus est in saeculo.4 Nominavitque omnes viritim, vel qui eo tempore erant, vel deinceps nati sunt; dixitque et qualitatem regni, et quantitatem vitae eorum.5 Sed post uniuscuiusque nomen semper Amen caeteri angeli respondebant.6 Sicque de his in posterum impletum est, sicut Sanctus per praefatam revelationem annuntiavit.7 Regressus autem a rege evectu navali, obdormivit.8 Et ecce commotus vento fluvius coepit fluctus in excelsa porrigere, ita ut putaretur navis ipsa demergi.9 Sacerdos autem, ut praefati sumus, dormiens somno nescio quo, ut plerumque dormientibus evenit, quasi ab aliquo oppressus est.10 Excitatus quoque a suis fecit signum crucis super aqua, et cessavit procella.11 Deinde suspirans crebrius, interrogatus a suis est quid vidisset.12 Qui ait: Silere quidem decreveram, sed tamen dicam.13 Vide enim me quasi per universum orbem retia ad capiendum extendere, et nullus erat adiutor meus, nisi tantum hic puer Aredius.14 Et merito eum Dominus retificem ostendere voluit, qui quotidie populos ad divinum officium capiebat.15 Venit autem ad eum homo quidam, caesariem barbamque prolixam efferens, prostratusque ad pedes eius, ait: Ego sum, domine, qui in maris periculo positus, tuo adiutorio sum salvatus.16 At ille obiurgans hominem, cur de eo laudationis huius proferret gloriam, ait: Dic qualiter te Deus ab hac necessitate eripuit, nam virtus mea nullum iuvare potest.17 Qui ait: Nuperrimo tempore cum navem ascendens Italiam peterem, multitudo paganorum mecum ingressa est, inter quos et ego tantum solus eram inter illam rusticorum multitudinem Christianus.18 Orta autem tempestate coepi invocare nomen Domini, atque ut me intercessio tua eriperet flagitare; pagani vero invocabant deos suos, et ille Iovem, iste Mercurium proclamabat, alius Minervae, alius Veneris auxilium flagitabat.19 Cumque iam in discrimine mortis essemus, aio ad eos: O viri, nolite hos deos invocare, non enim sunt dii isti, sed daemones.20 Nam si vultis de praesenti interitu erui, invocate sanctum Nicetium, ut ipse obtineat cum Domini misericordia vos salvari.21 Cumque una voce elevata in huiuscemodi clamore dixissent: Deus Nicetii, eripe nos, protinus mare mitigatum est, ceciditque ventus, ac sole reducto, eo quo voluntas nostra fuit navis accessit.22 Ego autem vovi ne prius comam capitis tonderem quam tuis obtutibus praesentarer.23 Tunc iussu Episcopi tonsuratus homo Arvernum adiit, unde se esse confessus est.24 Innumera sunt etiam quae de hoc viro relata a memorato abbate cognovimus, sed finiendum libellum puto.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.114 bnf1712.151 bnf2204.166

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik