monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, III.
1 Quodam vero tempore, cum iam ad exsilium ductus, ab episcopis reliquis, qui adulatores regis effecti fuerant, removeretur, atque a suis omnibus derelictus, uni diacono, qui adhuc perstabat in fide, ait: Quid tu nunc agis? quare non sequeris fratres tuos, ut eas quo volueris sicut ille fecerunt? Qui ait: Vivit Dominus Deus meus, quia usquequo spiritus meus infra hos artus contentus fuerit, nunquam derelinquam te.2 Et ille: Quia, inquit, haec dixisti, dicam tibi quae Domino revelante cognovi.3 Cras enim in hac hora, et honorem recipiam, et ecclesiae meae restituar; hi autem qui me reliquerunt cum magno pudore ad me confugient.4 Praestolabatur itaque diaconus rem promissam attonitus, quod postea est expertus.5 Illucescente autem die crastina, subito advenit legatus Sigiberti regis cum litteris, nuntians regem Clotarium esse defunctum, seque regnum debitum cum episcopi charitate debere percipere.6 Haec ille audiens ad ecclesiam regressus, potestati restituitur, confusisque his a quibus derelictus fuerat, omnes in charitate recepit.7 Iam vero quam fortis fuerit ad praedicandum, quam terribilis ad arguendum, quam constans ad sustinendum, quam prudens ad docendum, quis evolvere queat? Unus enim ei semper erat rigor in prosperis et adversis; nec minitantem timuit, nec a blandiente delusus est.8 Nam vere, ut aiebat relator ille (sanctus Aredius) memoratus, parum fuit quin iuxta Paulum apostolum (II Cor. XI, 26) non fuisset iniuriatus periculis fluminum, periculis latronum, periculis in civitate, periculis in falsis fratribus, et reliqua.9 Nam quadam die dum Mosellam fluvium navigio transnataret, inter pilas pontis fluctuum actus impulsu, palmis tantum pilae adhaesit, pede continens navem, et sic ab intuentibus iam ad demersionem paratus erutus est, quod non sine tentatoris insidiis se pertulisse ferebat.10 Sed et ipse auctor criminis plerumque se obtutibus eius quasi nociturus ostendit.11 Denique dum quadam die iter ageret, descendens ab equo, inter vepres condensas ventris purgandi gratia est ingressus: et ecce assistit ei umbra teterrima, statu procera, crassitudine valida, colore tetra, oculorum scintillantium immensitatem in modum tauri petulantis habebat, ore patulo quasi ad deglutiendum Virum Dei parata. At illo faciente [Al., facto] signum crucis e contra, in modum fumi ascendentis evanuit: quod non ambigitur ipsum ei sceleris principem fuisse monstratum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.111 bnf1712.150 bnf2204.164
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik