monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, II.
1 Assumpto vero episcopatu (An. 527) tam terribilem se praebuit omnibus, si Dei mandata non servarent, ut imminere mortem proximam voce praeconis [Al., praeconia] testaretur.2 Quibus de causis pauca loqui placet ad roborandam sacerdotum censuram, vel ad instructionem populi, sive etiam ad ipsorum regum praesentium emendationem.3 Nam cum Theoderico decedente Theodebertus filius eius regnum ambiisset, ac multa inique exerceret, et ab eodem plerumque corriperetur, quod vel ipse perpetraret, vel perpetrantes non argueret: advenit dies Dominicus; et ecce rex cum his qui ab hoc sacerdote communioni abesse iussi fuerant, ecclesiam est ingressus.4 Lectis igitur lectionibus, quas canon sanxit antiquus, oblatis muneribus super altare Dei, ait Sacerdos: Non hic hodie missarum solemnia consummabuntur, nisi communione privati prius abscedant.5 Haec rege renitente, subito exclamat unus de populo arreptus a demone, puer iuvenis, coepitque voce valida inter supplicia torturae suae et Sancti virtutes, et regis crimina confiteri.6 Dicebatque Episcopum castum, regem adulterum; hunc timore Christi humilem, illum gloria regni superbum; istum sacerdotio impollutum a Deo in posterum praeferendum, hunc ab auctore sceleris sui velociter elidendum.7 Cumque rex timore concussus peteret ut hic energumenus ab ecclesia eiiceretur, dixit Episcopus: Prius illi qui te secuti sunt, id est incesti, homicidae, adulteri, ab hac ecclesia extrudantur, et hunc Deus silere iubebit.8 Et statim rex iussit omnes hos, qui sacerdotis sententia damnati fuerant, egredi ab ecclesia.9 Quibus expulsis, iussit Sacerdos daemoniacum foris extrahi.10 Sed cum apprehensa columna evelli a decem viris non posset, Sanctus Dei, sub vestimento suo propter iactantiam, faciens crucem Christi e contra, daemonem relaxari praecepit.11 Qui protinus corruens cum his qui eum trahere nitebantur, post paululum sanus erectus est.12 Deinde post acta solemnia requisitus nunquam reperiri potuit, nec ullus scivit unde venerit, vel quo abierit.13 Coniiciebatur tamen a plurimis eum a Deo missum, qui regis Sacerdotisque opera non taceret.14 Unde factum est ut Sacerdote orante rex mitior fieret, pastor a Domino remunerandus digne propheticum illud audiret, quia qui reddiderit pretiosum de vili, tanquam os meum erit (Ierem. XV, 19).15 Quotidie autem praedicabat Sacerdos populis, denudans crimina.16 singulorum, et pro remissione deprecans assidue confitentium.17 Unde adversus eum saepius odii virus exarsit, quod tam veraciter multorum facinora publicaret.18 Nam plerumque se persecutoribus ultro obtulit, et gladio exserto cervicem praebuit, sed nocere eum Dominus non permisit; voluit enim pro iustitia mori, si persecutor fuisset infestior.19 Aiebat enim: Libenter moriar pro iustitia.20 Sed et Clotarium regem pro iniustis operibus saepius excommunicavit, exsiliumque eo minitante, nunquam est territus.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.109 bnf1712.150 bnf2204.164
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik