monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, I.

1 Igitur sanctus Nicetius episcopus ab ipso ortus sui tempore clericus designatus est (An. 566, 5 Dec.).2 Nam cum partu fuisset effusus, omne caput eius, ut est consuetudo nascentium infantum, a capillis nudum cernebatur: in circuitu vero modicorum pilorum ordo apparuit, ut putares ab eisdem coronam clerici fuisse signatam.3 Exinde a studiosissimis enutritus parentibus, litteris institutus, abbati cuidam in monasterio commendatur: in quo loco ita se devotum Deo exhibuit, ut migrante abbate ipse succederet.4 Iam vero assumpto abbatis officio, tantum se, talemque ad instructionem atque districtionem fratrumexhibuit, ut non modo agere, verum etiam nulli liceret aliquid vel loqui perverse, dicens: Cavenda est scurrilitas, dilectissimi, et omne verbum otiosum, ut sicut corpus omne purum exhibere debemus Deo, ita etiam et os non ad aliud aperire, nisi ad laudem Dei.5 Quia tria sunt in quibus genus dilabitur humanum: aut enim cogitat, aut loquitur, aut agit.6 Ergo vos, dilectissimi, oportet vitare scurrilitatem, malitiam, et omne opus pessimum.7 Multa et alia exhortabatur fratres, ut eos dignos Domino exhiberet ac mundos.8 Venerabatur autem eum et rex Theodericus magno honore, eo quod saepius vitia eius nudaret ac crimina, castigatus emendatior redderetur: et ob hanc gratiam, decedente Trevericae urbis sacerdote, eum ad episcopatum iussit accersiri: cumque dato consensu populi ac decreto regis ad ordinandum a viris summo cum rege [Id est, apud Regem] honore praeditis adducebatur.9 Verumtamen cum propinqui ad urbem cadente sole fixis tentoriis mansionem pararent, illi confestim, laxatis equitibus, per segetes pauperum dimiserunt.10 Quod cernens beatus Nicetius misericordia motus, ait: Expellite quantocius equos vestros a segete pauperis, alioquin removebo vos a communione mea.11 At illi indignantes dixerunt: Quaenam est haec causa quam loqueris? adhuc enim episcopalem apicem non es adeptus, et iam excommunicationem minaris? Et ille: Vere, inquit, dico vobis, quia destinavit rex, ut me avulsum a monasterio huic oneri consecrari iuberet.12 Fiet quidem voluntas Dei, nam regis [Sur., ullius] voluntas in omnibus malis me obsistente non adimplebitur.13 Tunc cursu rapido abiens, eiecit equos a segete, et sic cum admiratione hominum illorum ad urbem deductus est.14 Non enim honorabat personam potentis, sed Deum tantum et in corde, et in operibus metuebat.15 Impositus itaque in cathedra, dum lectionum seriem auscultaret, sensit nescio quid grave super cervicem suam.16 Cumque bis aut ter manum clam ad tentandum iniecisset, nullius rei causam invenire potuit, quae hoc pondus inferret; divertensque caput ad dexteram et laevam, odoratus est odorem suavitatis: intellexit quoque hoc onus esse sacerdotii ipsius dignitatem.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.107 bnf1712.149 bnf2204.163

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik