monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 17, . . .
1 Si fides dictis adhibetur, relatoribus sacrorum operum pro fidei merito fideliter arbitror esse credendum, quia non omnia quae in scripturis leguntur, obtutibus propriis cerni potuerunt: sed quaedam ipsius scripturae relatione firmata, quaedam aliorum auctorum testimonio comprobata, quaedam vero proprii intuitus auctoritate creduntur.2 Sed sunt, quod peius est, qui perverso sensu ut scripta non credunt, ita testificata reprehendunt, visa vero tanquam conficta fastidiunt; non habentes illud in sua credulitate, quod Thomas apostolus gestabat in corde, dicens: Nisi videro non credam (Ioan. XX).3 Beati quidem qui non viderunt, et crediderunt (Ibid. 29) .4 Sed iste ut vidit, statim credidit.5 Nam, ut diximus, multi videntes non modo non credunt, sed et derident.6 Unde et ego aliqua de sancti Nicetii Treverici sacerdotis virtutibus, virilitate, magnanimitate, sanctitate, scripturus, reprehendi ab aliquibus vereor, dicentibus mihi: Tu cum sis iunior, quomodo seniorum gesta poteris scire? qualiter ad te eorum facta venerunt? Nempe non aliud nisi conficta a te haec quae scripta sunt decernuntur.7 Qua de causa relatorem huius operis in medio ponere necesse est, ut hi qui veritati derogant confundantur.8 Noverint igitur a beato Aredio abbate urbis Lemovicinae, qui ab ipso Nicetio antistite enutritus, et clericatus ordinem sortitus est, haec quae subiecta sunt me audisse: quem in hoc non credo fefellisse, cum per eum Deus eo tempore, quando mihi ista retulit, et caecorum oculos illuminavit, et paralyticis gressum praestitit, et energumenos eiectis daemonibus sanae menti restituit.9 Nec credendum est eum mendacii nube obumbrari posse, quem Deus saepius ab imbrium nube obtectum ita protexit, ut imbutis sociis, ipse nulla stillarum cadentium infusione madesceret.10 Denique si de tali relatore dubitatur, de beneficiis Dei diffiditur.11 Aiebat ergo memoratus sacerdos de antedicto antistite: Multa quidem, dulcissime frater, de sancto Nicetio bonorum virorum testimonio divulgata cognovi, sed plura meis oculis propriis inspexi, vel etiam ab eo vix elicita cognovi.12 Et cum mihi quaepiam de his quae per illum Deus operatus est explanaret, non cothurno iactantiae tumescebat, sed compunctus corde cum lacrymis aiebat: Ideo tibi haec, fili charissime, pandere videor [Ed., volo], ut et tu cum summa conversans innocentia cordis similia mediteris.13 Non enim ad excelsa virtutum Dei contendere quis poterit, nisi fuerit innocens manibus et mundo corde (Ps. XXIII, 4), sicut canna Davidici carminis canit.14 Haec ergo de eo praefatus relator exorsus est.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.106 bnf1712.148 bnf2204.163
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik