monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, III. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, IV.
1 His et talibus virtutum magnarum gratia pollens, impleto vitae praesentis curriculo, vitam percepturus aeternam emicuit saeculo, cuius beatum sepulcrum miraculorum illustrium effectu plerumque redditur gloriosum.2 Mascarpionis servi ipsius monasterii mentem iniquus daemon obsederat, qui per trium annorum curricula energumenus factus, ad sepulcrum beati viri debacchans, tandem eius est, ut credimus, oratione eiecto daemone expurgatus, multos deinceps mente integra vivens annos.3 Iuliani coniux quartanae febris accensu laborans, ut sepulcrum beati viri attigit, compresso ardore ac tremore corporali, sanata discessit.4 Simili sorte et Baudimundi uxor ab hac febre laborabat: sed ubi ad lectulum sancti viri prostrata fudit orationem, mox incolumitati restituta convaluit.5 Multa quidem et alia de eo audivimus, sed sufficere haec ad credulitatem Catholicorum quae scripta sunt arbitramur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.105 bnf1712.148 bnf2204.162
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik