monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, III.
1 Et licet haec magna sint, ad illam tamen sanitatum gratiam, quam per eum Dominus infirmis protulit, libet accedere.2 Non enim ambigitur quod per eum, sicut supra diximus, operata sit dextera Dei, cui ista quae memoravimus tanta voluit revelare.3 Puerulus enim quidam, Paulus nomine, crurum poplitumque gravi dolore vexatus, Sanctum adiit, prostratusque genibus eius, exorare coepit, ut ei medicinam oratione sua a Domini misericordia obtineat impertiri.4 Qui protinus oratione facta, cum oleo benedicto palpata membra infirmi, eum super lectulum suum requiescere fecit.5 Quo paululum quiescente, post unius horae curriculum surgere iubet.6 Qui consurgens, sanus matri suae Sancti est manibus restitutus.7 Faretri cuiusdam servus, infensus domino suo, huius Sacerdotis oratorium expetivit: sed ille elatus superbia, absente beato Viro, servum abstrahit, ceciditque.8 Sed mox a febre correptus spiritum exhalavit.9 Quartanarum, tertianarumve, vel reliquarum accessus febrium oratione facta saepius mitigavit.10 Venenum malae pusulae, imposito salutari signo, restinxit, obsessos daemonibus, invocato Trinitatis nomine, emundavit.11 Nam et ab ipsis daemonibus saepius impulsatus est, sed victor in certamine perstitit.12 Nam surgente eo quadam nocte de stratu suo ad reddendum officium, vidit duos arietes magnos suis foribus assistentes, quasi praestolantes adventum eius: quo viso furibundi ad eum cum impetu valido dirigunt.13 At ille signum crucis opponens, illis evanescentibus absque metu oratorium est ingressus, Alia nocte, regressus ab oratorio, invenit cellulam suam plenam daemoniis, dixitque eis: Unde venitis? A Roma, aiunt, hesterna die egressi, ad hunc locum accessimus.14 Quibus ille: Abscedite, inquit, detestabiles, et nolite accedere ad locum in quo nomen Domini invocatur.15 Haec eo dicente sicut fumus evanuerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.104 bnf1712.148 bnf2204.162
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik