monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, II.

1 Denique quadam die Dominica ad missarum celebranda solemnia invitatur, dixitque fratribus: Iam enim oculi mei caligine obteguntur, nec possum libellum aspicere.2 Presbytero igitur haec alteri agenda mandate.3 Dicente igitur presbytero, ipse proximus astitit, ventumque est ut sanctum munus, iuxta morem catholicum, signo crucis superposito, benediceretur.4 At ille intuitus, vidit quasi ad fenestram absidae scalam positam, et quasi descendentem per eam virum senem, clericatus honore venerabilem, atque oblatum altario sacrificium dextera extensa benedicentem.5 Haec enim agebantur in basilica sancti Martini, quod nullus videre meruit nisi ipse tantum, reliqui vero cur non viderint ignoramus.6 Ipse tamen deinceps fratribus retulit, nec enim est dubium haec fideli famulo Dominum demonstrasse, cui etiam dignatus est arcanorum secreta coelestium revelare.7 Nam idem dum de basilicis sanctorum die Dominica expleta oratione reverteretur super bacillum sustentatus, in medio beati Confessoris atrio, erectis auribus, oculisque ad coelum diutissime attentis, stetit immobilis: deinde motus a loco, coepit dare gemitus ac suspiria longa producere.8 Interrogatusque a suis quid hoc esset, aut si aliquid divinum fuisset intuitus enarraret, respondit: Vae nobis inertibus et pigris.9 Ecce iam in coelo missarum solemnia expediuntur, et nos segnes nec inchoare coepimus huius mysterii sacramentum.10 Vere, inquit, dico vobis, quod ego audivi voces angelorum in coelis, Sanctus, Sanctus in laude Domini proclamantes.11 Et dicto citius in monasterio missarum solemnia iussit expleri.12 Sed nec illud praeteribo, quod quadam vice dum iuxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis quas orationis gratia adierat repedaret, et in basilica ad missas Dominicae orationis verba decantarentur, cum illi dixerunt, Libera nos a malo, audivit e tumulo cuiusdam vocem dicentem similiter, Libera nos a malo.13 Quod non sine perfectionis merito censetur, ut haec meruisset audire.14 Sed et ad Passivi presbyteri tumulum veniens, et qualitatem eius meriti, et quantitatem refrigerii, ipso docente cognovit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.103 bnf1712.148 bnf2204.161

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik