monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, I.

1 Igitur sanctus Venantius Biturigi territorii incola fuit, parentibus secundum saeculi dignitatem ingenuis atque catholicis (An. 400 . . . 13 Oct.).2 Qui dum esset iuvenili aetate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur.3 Cumque, ut aetati huic convenit, amori se puellari praestaret affabilem, et cum poculis frequentibus etiam calciamenta deferret, contigit ut urbem Turonicam, Domino inspirante, veniret.4 Erat enim tunc temporis monasterium basilicae sancti Martini propinquum, in quo Silvinus abbas gregem Deo devotum regulari sceptro regebat.5 Ad hoc vir iste devotus accedens, virtutesque cernens beati Martini, ait intra se: Ut coniicio, melius est servire impollutum Christo, quam per copulam nuptialem contagio involvi mundano.6 Relinquam sponsam territorii Biturigi, et annectar catholicae per fidem Ecclesiae, ut qui [Al. quae] credo corde, etiam opere merear effectui condonare.7 Haec intra se volvens, advenit ad antedictum abbatem, provolutusque ad pedes eius, quid intimo corde gereret cum lacrymis patefecit.8 At ille gratias agens Deo pro fide pueri, et addita etiam praedicatione sacerdotali, iuvenem totondit, et gregi monasteriali ascivit.9 Ex hoc se in humilitate fratribus exhibens, charitatem cum omnibus diligens, in tanto sanctitatis apice evectus asseritur, ut ab omnibus tanquam parens proximus summo studio coleretur.10 Unde factum est, ut, decedente abbate, iam dicit monasterii, ipse in loco abbatis eligentibus fratribus substitueretur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.102 bnf1712.147 bnf2204.161

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik