monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 16, . . .
1 Solitarium atque multiplex donum ecclesiis populisque terrigenis coelestis potentia praestat, cum largitur iugiter saeculo non modo peccatorum suffragatores, verum etiam vitae doctores aeternae; quod unicum cernitur, dum a maiestate divina tribuitur multiplex; quia cunctis qui expetere voluerint, affluenter indulgetur, iuxta illud: Petite et accipietis (Ioan. XVI, 24), et reliqua.2 Unde vigilanter incessanterque debet investigare mens humana Sanctorum vitam, ut hoc provocata studio, accensa exemplo, ad ea semper extendatur quae Deo novit esse acceptabilia, ut ab ipso vel mereatur erui, vel possit audiri.3 Haec autem ab eius maiestate quaerebant sancti percipere, poscentes iugiter ut ipse insinuaret cordi, ipse perficeret in opere, ipse loqueretur in ore; quo facilius purgata mens cogitatione, eloquio, actione, cogitaret sancta, loqueretur iusta, operaretur honesta.4 Unde factum est ut dum in his quae Divinitati sunt placita famulabantur, obtinerent sibi remitti peccati debitum, eruerentur a coeni sordentis contagio, coeleste pro meritis invitarentur ad regnum.5 Ponebant etiam et praecessorum exempla ante oculos suos, et omnipotentem Dominum pro eorum affectibus collaudabant, quorum, ut diximus, exempla sequi meditabantur.6 Unde et nos in praeconio devoti Deo famuli Venantii abbatis effari nitentes, Divinitati potius dona sua referimus, quae dexteram eius manifestum est effecisse quod sanctos constitit operasse, deprecantes ut aperiat os muti ad publicanda opera Antistitis sui: quia sicut esse nos recognoscimus scientia tenues, ita novimus in conscientia peccatores.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.101 bnf1712.147 bnf2204.161
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik