monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, III. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, IV.

1 In his ergo virtutibus clarus in populis declaratus, cum esset annorum circiter quadraginta, modica pulsatus febre, per triduum lectulo decubavit, nuntiatumque est mihi cum transitus esset propinquus.2 At ego velocius illuc properans, ad lectulum eius accessi, sed nihil ab eo collocutionis elicere potui, erat enim valde defessus: dehinc, interposito quasi unius horae spatio, spiritum exhalavit.3 Congregataque est ad eius exsequias multitudo illa redemptorum, quos supra diximus, ab eo vel a iugo servitutis, vel a diversis debitis absolutos, quos vel alebat cibo, vel vestitu tegebat.4 Plangebant enim dicentes: Cui nos, Pater sancte, relinquis? Post haec sepulturae locatus, saepius se manifestis virtutibus declaravit.5 Nam trigesimo ab eius obitu die, cum ad eius tumulum missa celebraretur, Chaidulfus [Ed., Caidulphus] quidam contractus dum stipem postulat, ad eius sepulturam accedit: qui dum pallam superpositam osculis veneratur, dissolutis membrorum ligaturis directus est.6 Sed et multa alia ibi gesta comperi, de quibus haec tantum memoriae habenda mandavi.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.100 bnf1712.147 bnf2204.160

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik