monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, III.
1 Denique, quia de conversatione eius pauca prolocuti sumus, ad virtutes quas per illum medicabilis divinae potentiae dextera operari dignata est accedamus.2 Caecus quidam, Popusitus nomine, ad eum venit; erat enim tunc beatus Senoch iam presbyter ordinatus.3 Qui dum aliquid alimenti postulat, tactis a sancti Sacerdotis manu oculis, ut signum salutare meruit, protinus visum recepit.4 Alius quoque Pictavensis puer huiuscemodi morbo laborans, audita confessoris huius opera, pro luminis perditi receptione precatur.5 Nec moratur ille, sed invocato Christi nomine, crucem oculis caeci imponit, statimque defluente rivo sanguinis, lux intravit, ac post viginti annorum curricula, orbatae fronti geminorum siderum iubar inclaruit.6 Duo pueri membris omnibus debiles, et in modum sphaerae in rotunditate contracti, eius conspectibus sunt delati: quibus impositis manibus, reintegratis artubus, unius horae momento utrumque reddidit absolutum; geminavitque deinde geminae virtutis beneficium.7 Puer cum puella coram eo contractis manibus astiterunt, erat autem tunc medium paschalis festum solemnitatis; cumque pro suae directionis medela Dei famulo supplicarent, et ille pro ea quae ad ecclesiam convenerat populi frequentia haec agenda differret, indignum se clamitans, per quem Deus infirmis praebere beneficia dignaretur, supplicantibus cunctis, manus eorum suis suscepit in manibus, quibus attrectatis, directis digitis, sanos abscedere iubet.8 Sic et Benaia, hoc enim erat nomen mulieris, oculos deferens clausos, tactu salutaris dextrae benedicta, illuminata discessit.9 Sed nec illud occuli puto, quod saepius eius oratio virus serpentium exinanire obtinuit.10 Duo enim tumidi morsu hydri eius pedibus prosternuntur, deprecantes ut virus quod dens malae bestiae artubus moribundis iniecit, sua virtute discuteret.11 At ille orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, qui in principio cuncta mundi elementa creasti, et serpentem illum humanis dignitatibus aemulum sub maledicto esse sanxisti (Gen. III), tu depelle ab his famulis tuis veneni huius malum, ut non anguis de his, sed hi de angue valeant triumphare.12 Haec autem cum dixisset, palpavit omnem compagem corporis eorum, statimque compresso tumore, virus mortiferum nocendi perdidit vires.13 Dies dominicae resurrectionis advenerat, et homo quidam dum ad ecclesiam pergeret, vidit pecorum multitudinem suam segetem depascentem, ingemuitque, et ait: Vae mihi, quia annualis mei laboris opera ita deperit, ut nihil prorsus ex ea remaneat.14 Et accepta secure, amputatis ramis, aditum sepis claudere coepit: confestimque contracta manus invita retinuit, quod voluntarie comprehendit.15 Dolore etiam instigante ad sanctum Confessorem moestus accessit, trahens post se ramum quem manu constrinxerat, narravitque omnia sicut gesta erant.16 Tunc ille oleo benedictione sanctificato manum manu perungens, abstracto ramo, sanititati restituit.17 Sed et deinceps sanitati restituit.18 Sed et deinceps multos a serpentium morsu, et a pusulae malignae veneno, signo crucis locato desuper, reddidit sospitati.19 Nonnullos autem obsessos daemonis saevi livore, ut manus imposuit, extemplo fugatis daemonibus mentem energia turbatam ad integritatem intelligentiae reparavit.20 Omnes enim quoscunque per eum a diversis infirmitatibus dextera divina salvavit, si inopes fuissent, ipse cibum vestitumque dispensatione hilari porrigebat; tantaque ei cura de egentibus fuit, ut etiam pontes super alveos amnium diligenter instrueret, ne quis inundantibus aquis naufragia saeva lugeret.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.98 bnf1712.146 bnf2204.160
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik