monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, II.

1 Cum autem nos in Turonicum venissemus, egressus est de cellula, venitque ad inquirendos nos, salutatisque ac deosculatis regressus est iterum.2 Erat enim, ut diximus, valde abstinens, sanans infirmantum languores: sed ut de abstinentia sanctitas, ita de sanctitate vanitas coepit obrepere.3 Nam egressus de cellula, iactantia cothurnosa ad requirendos visitandosque parentes in pago Pictavensi, cuius supra meminimus, abiit.4 Regressusque, tumidus arrogantia sibi soli placere nitebatur; sed obiurgatus a nobis, et accepta ratione quod superbi longe fiant a regno Dei, ita se purgatus iactantia humilem reddidit, ut nulla in eo penitus radix superbiae remansisset; ita ut profiteretur, dicens: Vera nunc esse cognovi, quod beatus Apostolus sacri oris contestatur eloquio: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).5 Sed cum per eum Dominus super infirmos multas faceret virtutes, et ille ita se duxit includere, ut nunquam humanis aspectibus appareret, consilium suasimus, ut non se perpetuo in hac conclusione constringeret, nisi in illis duntaxat diebus, qui inter depositionem sancti Martini, ac dominici Natalis solemnitatem habentur, vel in illis similiter quadraginta diebus quos ante Paschalia festa in summa duci abstinentia patrum sanxit auctoritas; reliquis vero diebus infirmorum gratia populis se praeberet.6 Audito autem consilio nostro, libenter quae dicta sunt accepit, implevitque sine ambiguitate.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.97 bnf1712.146 bnf2204.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik