monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, I.

1 Igitur beatus Senoch, gente Theiphalus, Pictavi pagi, quem Theiphaliam vocant, oriundus fuit (An. 576, 24 Oct.), et conversus ad Dominum, clericusque factus, monasterium sibi instituit.2 Reperit enim infra territorii Turonici terminum parietes antiquos, quos eruderans a ruinis, habitationes aptavit dignas; reperitque ibi oratorium, in quo ferebatur celebre nostrum orasse Martinum.3 Quod diligenti cura compositum, erecto altari, loculumque in eo ad recipiendas sanctorum reliquias praeparatum, ad benedicendum invitat episcopum.4 Adfuit tunc Euphronius beatus episcopus, qui, consecrato altari, diaconatus eum honore donavit.5 Celebratis igitur missis, cum capsulam reliquiarum in loculo cuperent collocare, exstitit capsa prolixior, nec recipi in loculum poterat.6 Tunc prostratus diaconus cum ipso Sacerdote pronus ad orationem, lacrymas precibus mixtas effudit, obtinuitque petita.7 Mirum dictu! ita enim loculus divinitus amplificatus, capsulaque constricta est, ut in eum spatiosissime non sine admiratione reciperetur.8 In hoc loco collectis tribus monachis, Domino assidue serviebat, et in primis arcto vitae tramite incedebat, exiguosque cibos et tenues potiones sumens: diebus autem Quadragesimae sanctae addebatur augmentum abstinentiae ciborum diminutione.9 Nam esus illi panis tantum hordeaceus erat, et aqua, de utrisque elementis libras singulas per dies singulos sumens: rigorem vero hiemis sine ullo pedum tegmine contentus, manibusque ac pedibus, sive et collo, ferrea catena revinctus.10 Dehinc a fratrum contemplatione demotus solitarie se reclusit in cellula, orans assidue, atque in vigiliis et orationibus die noctuque sine ambiguitate perdurans.11 Conferebat ei devotio fidelium plerumque pecuniam, sed non eam in abditis loculis, sed in pauperum marsupiis condebat, illud Dominici eloquii oraculum saepe commemorans: Nolite thesaurizare nobis thesaurum super terram (Matth. VI, 19), quia Ubi fuerit thesaurus tuus, illic et cor tuum (Ibid., 21).12 Dabat enim hic quae accipiebat pro Dei intuitu, in diversis necessitatibus indigentium.13 Unde factum est ut in vita sua de his amplius quam ducentos a nexu servitutis debitique onere sublevaret.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.96 bnf1712.145 bnf2204.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik