monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 15, . . .
1 Vanitas vanitantium, dicit Ecclesiastes, et omnia vanitas (Eccle. I, 2).2 Verumne est ergo quod omnia quae geruntur in mundo cuncta sint vanitas? unde fit ut sancti Dei, quos nullus libidinum aestus exussit, nullus concupiscentiae exagitavit stimulus, quos nullum luxuriae coenum nec in ipsa, ut ita dicam, cogitatione tentavit, astu tentatoris elati, visi sunt sibi esse iustissimi, et ob hoc iactantiae cothurnosae perflati supercilio, saepius corruerunt: factumque est ita, ut quos non valuit maiorum criminum gladius trucidare, levis vanitatis fumus addictos facile pessumdaret.3 Sicut et ipse ille, de quo nunc nobis sermo futurus est, cum multis virtutibus floruisset, pene in illo arrogantiae barathro obrutus occumberet, si eum non exhortatio fratrum fidelium attenta recuperasset.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.95 bnf1712.145 bnf2204.159
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik