monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, III. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, IV.

1 Ipse vero iam aetate nonagenarius, bono desudans certamine, consummato cursu vitae, servans in Deo fidem, ad illam coronam iustitiae, quam in illa retributionis die redditurus est ei Dominus, commigravit.2 Dehinc cum summo honore ablutus, dignisque vestimentis indutus, intra oratorium monasterii est sepultus.3 Quod autem beatus eius tumulus divinis virtutibus illustretur, ipsa quae astitit caterva poterit contestari, quae cum infirmos mittit ad tumulum, extemplo incolumes remittit ad domum.4 Nam cum de diversis partibus confluentes, deferentesque morborum genera, inibi capiunt medicinam, frigoriticorum tamen vibrantia tremore membra saepius ad soliditatem integram restaurantur, tribuente hoc Domino nostro Iesu Christo, qui glorificat illustribus miraculis sanctorum nunc tumulos, quondam mortuos reducens e tumulis.5 Ipsi gloria in saecula saeculorum.6 Amen.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.94 bnf1712.145 bnf2204.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik