monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, III.
1 Ipse quoque Sacerdos, velut iubar veri luminis in orbe resplendens, infirmitatum morbida virtutum efficacia pellebat assidue.2 Nivardus quidam diuturna febre detentus, dum aquas aestuans ab ardore haurit assidue, ab hydrope intumuit, ita ut tam venter quam stomachus in modum vesicae cerneretur extensus.3 In desperatione ergo pro tali infirmitate positus, deferri se ad Sanctum beneficio plaustri deposcit.4 Denique a lectulo elevatur, imponitur super vehiculum, atque ad cellulam sancti Martii perducitur, deprecans humiliter ut sibi Sacerdos Dei manus imponeret.5 At ille prostratus in orationem coram Domino, conversus est ad infirmum, tactuque blandissimo eius membra contrectans, eum in contemplatione astantium reddidit sanum.6 Nam ita fertur tumor omnis ante digitos eius aufugisse de corpore obsesso, ut nullum in eo ulterius aegritudinis huius remaneret indicium.7 Haec autem a mei genitoris relatione cognovi, eo quod ei fuerit hic Nivardus in amicitiae coniunctione devinctus.8 Asserebat autem idem vidisse se Sanctum, his verbis: Cum esset adhuc puer, quasi annorum undecim, ab illo tertianarum accessu febrium occupatur.9 Tunc amici apprehensum puerum, duxerunt eum ad Virum Dei.10 Erat enim iam senex et proximus resolutionis diei, caligabantque oculi eius.11 Posita vero manu super puerum, ait: Quis est hic, vel cuius est filius? Responderunt: Famulus tuus est puer Florentius Georgii quondam filius senatoris.12 Et ille: Benedicat, inquit, tibi Dominus Deus, fili mi, et sanare dignetur languores tuos.13 At ille osculans manus eius, et gratias agens abscessit sanus.14 Asserebat autem nunquam deinceps se in omni vita sua ab hoc contagio fuisse pulsatum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.94 bnf1712.145 bnf2204.158