monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, II.
1 Denique et aeternus Dominus, qui iugiter glorificat sanctos suos, coepit coeleste famuli meritum terrigenis declarare, vel qualis esset cultor suae divinitatis ostendere, dum ei curationum gratiam dignatus est impertiri.2 Nam daemones de obsessis corporibus in nomine Iesu Christi verbo fugabat, venenum malae pusulae crucis signaculo opprimebat, quartanis, tertianisve febribus infuso benedicti olei liquore pellebat [Ed., medebatur], et multa alia beneficia populis, annuente Domino largitore bonorum omnium, tribuebat.3 Ad tanti viri famam coeperunt quidam ad eum confluere, gaudentes eius instrui disciplinis.4 Quid plura? colligit viros, format monachos, efficit ad opus Dei perfectos.5 Erat enim ei magna patientia, tantamque adversus sustinendarum iniuriarum tela sumpserat bonitatem, ut putares eum lorica dulcedinis esse vallatum.6 Erat autem monachis hortus, diversorum olerum copia ingenti refertus, arborumque fructuum, et amoenus visibus, et fertilitate iucundus: sub quarum arborum umbraculo susurrantibus aurae sibilo foliis, beatus senex plerumque sedebat.7 Quidam autem impudens et sine timore Dei, gulae circumscriptus desiderio, effracta sepe horti, furtivo est ingressus accessu, sicut Dominus exprobrat in Evangelio, quia qui non intrat per ianuam, hic fur est et latro (Ioan. X, 1).8 Porro autem erat noctis tempus, nec enim poterant haec nisi in nocte perpetrari, quia omnis qui male agit, odit lucem (Ioan. III, 20).9 Hic vero collectis oleribus, cepisque, et alliis, sive pomis, oneratus fasce fraudis iniquae, ad aditum quo ingressus fuerat pergit; sed nequaquam reperit ut egrederetur.10 Gravatur onere, conscientia terretur, et inter labores ponderum alta suspiria ducit: sustentatur interdum super columnas arborum.11 Circuit iterum iterumque omnem ambitionem horti; et non modo ostium non reperit, verum etiam nec ipsum, quem inter nocturnas tenebras patefecit, advertit ingressum.12 Torquetur enim duplici cruciatus dolore, ne aut teneatur a monachis, aut a iudice capiatur.13 Inter has cogitationum faces nox ei elongatur, iubar lucis non desideratae redditur: abbas vero in psallentio noctem ducit, et, ut credo, revelante Deo, quae gerebantur agnoscit.14 Etenim albescente iam polo vocat praepositum, dicens: Accurre velocius ad hortum, bos enim petulcus ingressus est in eum, sed nihil laesit ex eo, accede nunc, et impositis necessariis dimitte eum.15 Sic enim legitur: Bovi trituranti os non colligabis (I Cor. IX, 9).16 Praepositus quoque non intelligens quae narraret, abiit implere iussionem.17 Quem cum vidisset homo appropinquantem, proiectis in terram quae sumpserat, fugere coepit, ac inter spinas et rubos caput immergit, et in modum porcorum aditum unde egrederetur, ictu facili conatur aperire.18 Quem monachus apprehendens, ait: Ne timeas, fili, quia senior noster misit me ut educam te ab hoc loco.19 Tunc collectis monachus quae ille proiecerat, tam pomis quam oleribus, imposuit humeris eius, et aperto ostio dimisit eum, dicens: Vade in pace, et ne ultra repetas quae ignavia comitante gessisti.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.92 bnf1712.144 bnf2204.157
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik