monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 14, . . .

1 Magnum nobis divina pietas largitur augmentum, cum delictis nostris fieri praecepit de remissione refugium, si ignoscamus negligentibus, si indulgeamus laedentibus, si odientibus nos e contrario commodum benedictionis impertiamur, dicente Domino Iesu Christo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V, 44, 45).2 Ecce quam magnum thesaurum congregat contemptus irae, reconciliatio damnati, remissio iudicati: filium te Dei Patris facit, cohaeredem Christi ascribit, coelestibus te regnis habitatorem statuit.3 Unde manifestum est oblitterari delicta eius in coelo qui delinquenti beneficium veniae impertitur in saeculo.4 Sic enim Dominici oris sententia prolata testatur: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14).5 Cum vero supplices famulos docet orare, ait: Sic enim dicetis ad Patrem: Dimitte nobis debita nostra, quemadmodum et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid., 12).6 Hic igitur sanctus Martius beatus abbas, sanctitate praeclarus, divinis eruditus studiis, huius sententiae bonum retinuit corde, ut libenter dimitteret delinquenti; et non solum ignovit noxam, verum etiam munere praebuit gratiam, ne in aliquo vilem redderet culpati personam.7 Sed ante de conversatione eius pauca locuturi sumus, priusquam ad huius gratiae beneficium accedamus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.90 bnf1712.144 bnf2204.156

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik