monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, II. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, III.

1 Denique hoc, ut diximus, defuncto, adfuit quaedam matrona, quae ablutum dignis induit vestimentis, et cum eum ad vicum Transalicensem inferre vellet, restitit ei populus pagi Lipidiacensis, dicens: Nostrum hunc solum fovit, nobis corporis eius gleba debetur.2 Matrona autem respondebat ad haec: Si aliqua de victus eius exprobratis necessitate, saepius ei ego et triticum misi, et hordeum, quod vel ille sumeret, vel aliis ministraret.3 At illi dicebant: Nostri generis homo effectus est, nostri fluminis aquas hausit, nostra eum terra coelo transmisit.4 Aequumne ergo est ut tu de terra aliena veniens rapias eum de manu nostra? Noveris enim quia non hoc sustinebit quisquam nostrum, sed hic sepelietur.5 Matrona respondit: Si germen stirpis eius inquiritis, ex aliis hic regionibus adventavit, si aquas fluminis ingeritis, parum sitim eius mollierunt, quam potius e coelo manans fons ille restinxit.6 Cumque haec et huiuscemodi inter se verba proferrent, et Lipidiacenses effossa humo, et deposito sarcophago eum sepelire niterentur, convocatis matrona solatiis [Ed., auxiliis], fugatis pagensibus, rapuit sanctum corpus, ac ferre coepit in feretro ad vicum Transaliacensem, dispositis in itinere psallentium turmis cum crucibus, cereisque, atque odore fragrantis thymiamatis.7 Quod illi cernentes, poenitentia moti, miserunt post matronam, dicentes: Peccavimus resistendo tibi, profecto enim cognoscimus in hoc esse Domini voluntatem; nunc autem petimus ut non abiiciamur ab huius funeris obsequiis, sed admittamur officiis eius.8 Illa quoque permittente ut sequerentur, coniunctus est uterque populus; et sic pariter usque ad Transaliacensem vicum venientes, celebratis missis, beatum corpus cum summo honore gaudioque sepelierunt.9 In quo vico saepius se beatissimus in virtutibus declaravit.10 Sed et Lipidiaco, ut supra praefati sumus, plerumque opus eius sanctum ostenditur, uterque enim locus unius Sancti praesidiis communitur.11 Et fortassis quorumdam incredibilium latratus de his conatur obstrepere, noverint a me visum Deodatum presbyterum, summam octogenarii aevi ferentem, qui mihi haec ut scripta sunt contulit, confirmans sacramento nihil se de his admixto mendacio enarrasse.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.88 bnf1712.143 bnf2204.156

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik