monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, II.
1 Cum autem iam senio inclinatus esset, vocavit ministrum suum, dicens: Praeterito tempore occulendi, manifestandi tempus advenit.2 Scito ergo me post triduum ab hoc saeculo liberandum.3 Voca nunc fideles quosque fratres et filios, quibus sum vale dicturus, ut veniant ad nos visitandum.4 Illucescente autem die tertia, confluentibus fratribus, ostium quod clausum erat aperuit, atque ingredientibus, cunctis qui aderant consalutatis, deosculatisque, orationem fudit ad Dominum, dicens: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, qui me salvari iussisti ab huius mundi impedimentis, et ita me fovere dignatus es in hoc saeculo, ut nihil suum in me auctor criminis inveniret.5 Et conversus ad plebem, ait: Magnificate, quaeso, dilectissimi, Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in commune (Psal. XXXIII, 3), qui me erectum de stercore, erutum de tenebrarum opere, amicorum suorum fecit esse consortem; qui misit angelum suum ad me accersendum ab hac mundana statione, et pollicitus est me in requiem sempiternam perducere, ut collega amicis eius effectus, mererer regno eius ascribi.6 O beatum virum qui ita consolari meruit in hoc corpore, ut prius cognosceret quod erat fruiturus in coelo.7 quam migraret a saeculo, meruitque hic obtinere apud divinam potentiam quod David saepius decantabat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5, 6).8 Dehinc humo incumbens spiritum coelo intentum praemisit ad Dominum.9 Tunc omnes in fletu prostrati, alii plantas osculantur, alii fimbrias vestimenti diripiunt, alii de pariete beatum sanguinem qui ab eius fuerat ore proiectus, inter se certantes excudunt: miserum se quisque dicebat, si immunis ab eius pignoribus discessisset.10 Testis est hodieque et ipse paries, qui tot fossulis patet, quot ab ore beati Confessoris sputos emeruit: testis est ipse canalis de quo vir beatus aquam sumpsit ad usus, de quo fideliter osculantes hauriunt sanitatem.11 Nam vidi ego multos, qui evulsos a pariete sacrati oris sputos, in diversis infirmitatibus positi meruerunt accipere medicinam.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.87 bnf1712.143 bnf2204.156
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik