monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, I.

1 Igitur Lupicinus quidam magnae sanctitatis, fortissimusque in operibus Dei (An. 500, . . . . 24 Iun.), qui primum eleemosynam per domos devotorum deposcens, quae acquirere potuisset sibi similibus erogabat: ad extremum iam mediam habens aetatem, ad vicum Berberensem, qui nunc Lipidiaco dicitur, veniens, parietes antiquos reperit, ibique reclusus, ab omnium se hominum aspectibus inhibebat: ac per modicam fenestellam parumper panis vel aquae accipiens, quod ei aliquoties, cum esset valde exiguum, usque ad diem tertium perdurabat.2 Aqua enim per canalem parvulum inferebatur, fenestella vero velo operiebatur; utriusque tamen rei aditus ita obtectus erat, ut nullus beatum eius vultum posset advertere.3 Et dum ibidem die noctuque in Dei laude psalmorum modulis delectatur, tormentum sibi quod corpusculum plus gravaret adhibuit, non immemor illius Apostoli dicti, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).4 Lapidem namque grandem, quem duo homines vix levare poterant, cervici impositum tota die, dum Deo caneret, per cellulam deportabat: nocte autem ad additamentum iniuriae, in virga quam manu gerebat, duas defixerat sudes, desuper acumina parans, quae ad mentum suum ne somnum caperet supponebat.5 Denique ad extremum vitae tempus, corrupto pectore a pondere saxi, sanguinem per os eiicere coepit: quem per parietes praesentes proiiciens spuebat.6 Sed et plerumque fidelibus viris nocte ad cellulam clam appropinquantibus, quasi vox multi psallentii resonabat: sed et multos infirmos, et praesertim ab accessionibus frigoriticis vel pusulis malis oppressos, tactu tantum, vel signo salutari imposito, sanitati restituebat.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.86 bnf1712.142 bnf2204.155

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik