monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 13, . . .

1 Athletae Christi atque triumphatores mundi vitae istius fugitivae iacturam facere cupientes, pertendere ad illam vitam voluerunt, quae in exsultatione perpetua manet, quae nullo gemitu obstrepit, nec quoquam fine concluditur; cuius lumen nunquam exstinguetur, cuius serenitas nulla obscuritate nubis obtegitur.2 Ideoque semper praesentium dolorum contumelias pro nihilo habuerunt, scientes se in paucis vexatos, in multis bene disponendos.3 Et ob hoc quisquis ille est, qui in isto agone contendit, metu non terretur, poena non solvitur, dolore non frangitur, ut tantum illa aeternae iucunditatis amoenitate cum electis Dei perfrui mereatur: sicut multos fecisse novimus de sanctis viris, quorum nunc vita tactatur aut legitur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.85 bnf1712.142 bnf2204.155

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik